Redditus: English Hungarian German

§. ULTIMUS.
Idioma Ungarorum, & Lapponum Idem esse confirmatur ex sensu quorundam Celebrium Authorum.

Etsi e Finmarchia redux, ea, qua par est, modestia negaverim, me, (quod rumor sparserat) Lappones loquentes intellexisse, tamen simul professus sum, Gentis Ungaricĉ, & Lapponicĉ Idem esse Idioma, sed quod, nisi scripto aliquo demonstrari non posset iis prĉsertim, quibus utriusque gentis sermo ignoraretur. Ergo, ut scriptum simile gravi SOCIETATIS Regiĉ Scientiarum Hafniensis judicio subjiciendum, typisque Hafniensibus exprimendum, concinnare vellem, & R. P. HEEL author mihi fuit, & plerique Litteratorum hortabantur, ut autem etiam possem, operam suam in subministrandis, ad id negotii necessariis libris, large pollicebantur. Non segnius, ac promiserant, rem prĉstiterunt. Unde brevi tempore Grammaticis, & Lexicis, non solum Lapponicis, sed etiam Fennicis, Esthicis, atque Ungaricis abunde instructus fui. Obtinui prĉter hĉc, Celebriorum quorundam Authorum opuscula, in quibus Idioma Ungaricum cum Fennico, atque Lapponico convenire, etsi non demonstrent, ita tamen luculenter afferunt, ut hac in re novĉ Inventionis laudem mihi arrogare non possim, licet forte possem certitudinis, atque Demonstrationis. Ut ut sit: sensa Illorum hoc §. complector. Adscriptis insuper Illustrium illorum Virorum nominibus, quorum benevolentia opuscula hĉc, proposito meo tam opportuna, adeptus sum. Id quidem non alia de causa factum volui quam, ut publicum aliquod gratitudinis meĉ adversum ipsos extaret Monumentum.

Hos inter primo loco nominandus mihi est Excellentissimus Comes a THOTT, Aulĉ Regiĉ Minister Primarius, & Regiĉ hujus Scientiarum SOCIETATIS Prĉses. Prĉterquam enim, quod Grammaticam, & Nomenclatorem Leemianum Ei in acceptis referam; Opusculum exhibuit Olai RUDBECKII Filii Specimen Usus Lingua Gothica inscriptum, Upsaliĉ anno MDCCXVII. editum. Inibi fol. 77. Cl. Author WOTTONIUM corrigit dicentem: Linguam Esthicam; & Letticam dialectos esse Linguĉ Fennicĉ, Ungaricam ĉcro toto coelo ab omnibus Europĉis differe. Sic enim habet: "Ungaricam linguam non pro eo, ac par erat, a Viro hoc Cl. examinatam, nec cum Fennica collatam esse, facile dixerim, cum ego Ungaricam, & Fennicam linguas, tam propinqua cognatione sibi junctas deprehenderim, ut consanguineĉ merito dici queant. Quod, ut constet luculentius, vocabula hic quĉdam, usu quotidiano trita, atque adeo mutationi, & interitui minus obnoxia, recensere volui, ex quibus Ungaricĉ linguĉ, cum Finnica consensus pateat. Qualia sunt."

Latina.
Nubes.
Glacies.
Pruina.
Hyems.
Nox.
Caput.
Os.
Gingiva.
Manus.
Animal.
Secale.
Butyrum.
Ovum.
Piscis.
Aqua.
Zona.
Sera.
Lapis.
Carbo.
Virga.
Puteus.
Cornu.
Sagitta.
Hirundo.
Passer.
Pediculus.
Folium.
Fennica.
Pilwi.
Jĉĉ.
Hĉrme.
Tolwi.
Yö.
Pĉĉ.
Suu.
Ikenĉ.
Kĉsi.
Elein.
Ruis.
Woi.
Muna.
Cala.
Vezi.
Wye.
Lucku.
Kiwi.
Sysi.
Vitza.
Caiwo.
Sarwi.
Nuoli.
Pĉskinen.
Warpui.
Tĉi.
Lethi.
Ungarica.
Felhö.
Jég.
Harmat.
Tél.
Éj.
Fö.
Száj.
Iny.
Kéz.
Állat.
Ros.
Vaj.
Mony.
Hal.
Viz.
Öv.
Lakat.
Kö.
Szén.
Veszszö.
Kút.
Szarv.
Nyil.
Fetske.
Veréb.
Tetö.
Levél.
  Latina.
Cor.
Crus.
Sanguis.
Fel.
Pulmo.
Hepar.
Lachryma.
Vivus.
Vita.
Radix.
Arbor.
Mane.
Cardo.
Peritus.
Fur.
Socer.
Socrus.
Gener.
Nurus.
Orphanus.
Vimen.
Palus dis.
Armus.
Crepida.
Pica.
Foramen.
Focus.
Fennica.
Sydan.
Saari.
Veri.
Soppi.
Tĉdyt.
Maxa.
Kyne.
Elĉvenin.
Eleme.
Juuri.
Puu.
Aamu.
Sarĉnĉ.
Tietos.
Waras.
Appi.
Noppi.
Vĉvy.
Minia.
Orwoi.
Vitzaus.
Suuo.
Lapa.
Toffeli.
Haraoka.
Lauku.
Totto.
Ungarica.
Sziv.
Szár.
Vér.
Epe.
Tüdö.
Máj.
Köny.
Eleveny.
Élet.
Gyöker.
Fa.
Hajnal.
Sark.
Tudós.
Orv.
Ipa.
Nap.
Vö.
Meny.
Árva.
Veszszö.
Tó.
Lapitzka.
Tzipelö.
Szarka.
Lyuk.
Tüz.

Hactenus RUDBECKIUS. Et licet hoc loco Ungaricam cum Fennica comparet, tamen Pag. 83. illud quoque asserit: Fennicam cum Lapponica convenire, laudatque SCHEFFERUM idem affirmantem. Unde omnium horum Idioma conspirare manifestum est. Cĉterum quia voces Ungaricĉ, quas in defectu melioris Lexici e MEGISSERO, & CALEPINO desumpsit, multum erronee exscriptĉ erant, illas hic ad debitam ortographiam reduxi.

Multo elegantius in eandem rem scribit Cl. IHRE, Author Glossarii Suio-Gothici Upsaliĉ MDCCLXIX recenter edidi, & quod opus Benevolentia Illustr. D. a LUXDORFF, Conferentiĉ Consiliarii possedi. Author Ille in Prooemio suo de linga Fennica, & Lapponica sic habet: "Coronidis loco superest, ut de lingua Fennica, quĉque ipsam proxima cognatione attingit, Lapponica non nihil adferam." Ostendit dein Fennonicam hanc longe vetustiorem esse Gothico Idiomate, utpote quod primum ab ODINO has in terras invectum sit. Fennones, & Lappones primos Regnorum Borealium Colonos: & Hunnicĉ originis autumat. "Non enim arbitror (inquit) alia ratione facile explicari posse, unde exstiterit insignis illa, quĉ inter linguam Ungaricam, & Fennicam observatur. Affinitas, quĉque tanta est, ut certa fide relatum mihi sit, in nupero bello, quod in Germania gessimus, milites quosdam Fennicĉ Nationis in Ungariam tranlatos, intra perexiguum tempus cum Regionis ejus Incolis colloquia miscere potuisse. Observavit eandem hanc affinitatem jam ante me Illustris LEIBMITZIUS, & ex illo EGENOLPHUS alique. Imprimis vero luculentum vocabulorum Fenno Ungaricorum Catalogum contexuit D. Joannes VELIN, Aboensis olim Academiĉ decus, & meliori fato dignus. Ille nempe, ex MOLNÁRI Lexico Ungarico illa collegit, quĉ cum Fennonicis consona animadvertit, quĉque plures paginas complent. Breve hoc specimen adferam."

Ungarica.Latina.Fennica.
Alá.
Aláb.
Aláhajtás.
Alávetem.
Aláhajtom.
Apa.
Apasztam.
Artza.
Árva.
Bab.
Béres.
Bötke.
Tzipö.
Dugo.
Ébrén.
Darabos.
Élek.
Éjeli.
Elvetem.
Énekes.
Evés.
Éj.
Éjeli.
Ez.
Falu.
Fel.
Fél.
Félek.
Félig eleveny.
Fö.
Föld.
Infra.
Inferius.
Dejectio.
Dejicio.
Dejicio.
Pater.
Exsicco.
Facies.
Orphanus.
Faba.
Mercenarius.
Bulbus.
Fĉmur.
Obturaculum.
Vigilanter.
Asper.
Vivo.
Nocturnus.
Abjicio.
Cantor.
Esca.
Nox.
Nocturnus.
Iste.
Pagus.
Sursum.
Dimidium.
Timeo.
Semivivus.
Caput.
Terra.
Alla.
Alambi.
Alaheitc.
Alasveti.
Alasheitam.
Appi. socer.
Paista. torreo.
Ortza. frons
Orva.
Papu.
Berhe.
Putki.
Sypi. ala.
Tucko.
Herĉn.
Tereve.
Elle.
Eilĉn heri.
Edesveta.
Ĉnikes.
Evĉz. viaticum.
Yö.
Yöl.
Itze.
Fala.
Pĉĉl.
Puoli.
Pelkĉ.
Puoli eleve.
Pĉ.
Peldo. ager &c. &c.

Ex allatis (prosequitur idem Author) satis constare arbitror, hasce "Regiones, quas tot aliĉ Gentes, tot linguĉ dissonĉ separant, & post tot seculorum dissidium, nihilominus in sermone oppido multa communia habere... Non enim ut fungi temere, & inopinato nascuntur vocabula."

Amplas quoque gratias Illustr. D. a TEMLER Consiliario Status, me habere profiteor, qui multis Fennicis, & Lapponicis libris commodatis, ad concinnandam Demonstrationem meam, prĉclaro mihi adjumento fuit. Erat hos inter Descriptio Imperii Russici Stocholmiĉ anno MDCCXXX. Germanice edita a D. STRALLENBERGIO. Author hic Harmoniam Linguarum Gentium septentrionalium nobis sistit sane elegantem. Pagina autem operis sui 32. sic loquitur: "Sciendum est, in Europa, & Asia, qua septentrionem & orientem respiciunt, sex classes Populorum inveniri, quos passim sub uno Tartarorum Nomine complectimur. Sunt hi: Morduini, Scheremissĉ, Permeckii, Wotyackii, Wogulitzii, Ostiaki, omnes hi olim cum Finnis, Lapponibus, Esthiis, Ungaris unum eundemque populum constituerunt. Atque ad sic dictos Hunnos, vel Unnos, qui non erant Tartari, pertinebant." In Tabula linguarum Harmonica iterum monet, omnes istos sex Populos, reipsa ad Ungaram, & Finnicam gentem pertinere, & cum his in Idiomate conspirare. Quod ut ostenderet, multa vocabula sex illorum Populorum, cum vocabulis Ungaricis, & Fennicis comparat. Ego solum Ungarica, & Finnica ab ipso allata huc transcribo.

Latina.Ungarica.Fennica.
Pater.
Mater.
Ignis.
Aqua.
Terra.
Oculus.
Lingua.
Vita.
Manus.
Butyrum.
Caput.
Arbor.
Colum.
Os.
Cor.
Piscis.
Pediculus.
Nox.
Lapis.
Sagitta.
Gallus.
Foramen.
Ovum.
Sanguis.
Custodia.
Hyems.
Cornu.
Atya.
Anya.
Tüz.
Viz.
Mezö.
Szem.
Nyelv.
Élet.
Kéz.
Vaj.
Fö.
Fa.
Nyak.
Száj.
Sziv.
Hal.
Tetö.
Éj.
Kö.
Nyil.
Kakas.
Lyuk.
Mony.
Vér.
Warta.
Tél.
Szarv.
Aja.
Aiti.
Tuli.
Vesi.
Ma.
Silme.
Kyeli.
Eleme.
Kasi.
Woi.
Pĉĉ.
Pu.
Niska.
Sui.
Sidan.
Kalat.
Tai.
Je.
Kiwi.
Nuoli.
Kuko.
Luola.
Muna.
Veri.
Wartiat.
Tolvi.
Szarwi.

Quia vero citati a me modo Triumviri, RUDBECKIUS nempe, IHREUS, & STRALLENBERGIUS in Bibliothecis fere tantum reperiuntur, BÜSCHINGIUM adduxisse juvat, cujus Geographia in manibus certe plurimorum versatur. Is autem de Finlandia, & Finlandis agens, aperte enunciat linguam ipsorum sola dialecto differe ab Esthica, & convenire cum lingua Lapponum, atque Ungarorum.

BÜSCHINGIO adjungo SCHÖNINGIUM Scriptorem Danicum, qui in Dissertatione sua de Origine Gentium septentrionalium erudite conscripta, & anno MDCCLXIX Danice edita, in fine Capitis I. mentem quorundam de Origine Regni Ungariĉ refert. Tum in Nota subjungit: His innititur, quod quidam Finnos, & Ungaros ejusdem originis esse existiment. Quia vero eodem in loco citatur Dissertatio D. WÖLDIKE de convenientia linguĉ Ungaricĉ cum Grönlandica, monendum Lectorem duxi, a D. WÖLDIKE nequaquam hanc convenientiam assertam fuisse. Habui Dissertationem ipsam ab illustr. D. Christiano HORREBOWIO Consiliario Status, Universitatisque hujus Astronomo, (& cujus ego magna humanitatis, atque benevolentiĉ documenta grata semper memoria recolam) mihi commodatam. Titulus operis est: De origine Linguĉ Grönlandicĉ, ejuque a cĉteris linguis differentia. Neque ipse Author ex pauculis illis, quĉ Grönlandi cum Ungari habent communia, inferre sustinet; Eorum Idioma unum, idemque unquam fuisse. Diligenter prĉterea perlustravi tum Grammaticam, tum Lexicon Grönlandicum a Cl. D. Paulo EGEDE, linguĉ Grönlandicĉ Professore, editum, vidique omnino, Idioma Ungaricum a Grönlandico penitus esse diversum.

Jam Demonstratio mea typis exscribenda erat, cum Illustr. D. a SUHM Conferentiĉ Consiliarius, nova benevolentiĉ suĉ significatione libellum mihi submisit, hoc plane anno MDCCLXX. recentissime Göttingĉ editum, nempe; FISCHERI Quĉstiones Petropolitanas. In iis Author sic loquitur: "Scythas vero, & proprio nomine compello, qui Scythice loquuntur, loquuntur autem Scythice Esthii, Fenni, Lappones, Syrani, Permii, Morduini, Tseremissi, Voti, Voguli, &c. &c. Hi omnes communem inter se linguam habent, varietate dialectorum ita discretam, ut tamen communem omnium Matrem facile agnoscas." Subjungit dein tabellam Harmonicam Vocabulorum his Gentibus usitatorum, eaque Ungarica esse ostendit. Quĉ quidem omnia ex STRALLENBERGIO desumpta esse intelliguntur. Opinionem autem, quam de Origine Ungrorum (Ungarorum) FISCHERUS adfert, non probo. Sententiam veriorem longe a R. Patre Maximiliano HELL edocebimur, cum Opus suum Litteraria Expeditionis erudito orbi communicaverit.

In eo autem opere, (ut ex ejusdem R. Patris HELL litteris nuper Vienna ad me datis habeo,) prĉter communem Ungarorum, Magyarorum, & Lapponum originem, gravissimis comprobabit argumentis, Fennones, sive Finnos, universim quidem plurium gentium, Idiomate Ungarico utentium, esse veros aborigines, speciatim autem Nobilissimĉ Gentis Ungaricĉ, Ungariam incolentis, primĉvam fuisse Patriam Careliam, rectius Carjeliam, Fenniĉ Provinciam; atque Carjelios genuinos esse aborigines Magyarorum, & Ungarorum. Ipsam autem Fenniam antiquiorem, amplissimam utique, verum fuisse tot Gentium, Idiomate Ungarico utentium, Seminarium.

Dum autem demonstraturus est, Ungaros, & Magyaros ante eorumdem e Fennia in alia Regna emigrationem, veros fuisse Carjeliĉ incolas, illud quoque luculenter docebit, Ungaros, & Magyaros hodiernos, etsi Idiomate cum Lapponibus, aliisque per Russiam, & Asiam sparsis Fennis conspirantes, nequaquam tamen a Lapponibus verum a Carjeliis proficisci, neque Ungaros ullo modo dici posse Lappones, perinde, ut Bohemi dici nequeunt Poloni, nec Austriaci, Bavari, aut Dani, Norwegi; tametsi Bohemis cum Polonis, & Austriacis cum Bavaris, & Danis cum Norwegis idem sit Idioma.

Eos itaque Nobilissimĉ propaginis Populos, qui se se Ungaros, & Magyaros compallant, e Carjelia olim prognatos, seculo demum IX. in Pannonia sedes fixisse, eamque gentili suo nomine Uonger, in Carjelia sibi proprio, Ungariam insignivisse, tam palmaribus se demonstraturum sperat argumentis, ut vix ullum futurum existimet, qui sententiam ipsius in dubium vocare possit. Has autem gloriosissimas, easque fortassis Genti nostrĉ hucusque non auditas Sedes Natales Ungaris, & gratas, & acceptas futuras, vel inde arbitratur HELLIUS quod Ungaros, & Magyaros ab ea Celebratissima Gente originem ducere demonstraturus sit, quĉ dudum ante, quam exteris Nationibus vel Grĉcis, vel Latinis, sub nomine Scythorum, vel Hunnorum innotuerit, jam olim suis sub Regibus gloriosis factis inclyta, a vicinis sibi Nationibus illustre nomen Fennicum Karjeliorum id est: Virorum brachii fortis, seu, Virorum fortitudine, virtute, bellandi peritia, domi, forique excellentissimorum, promerita sit. In quorum etiam perpetuam, immortalemque gloriam, hĉc ipsorum Regio, nunc vero magnus Ducatus Fenniĉ, in hodiernum usque diem in Idiomate Fennico, Karjelia, (non Carelia) id est: Kar-jel-Ország, Regnum scilicet Virorum fortium, insignium, excellentium audit.

Notat hoc loco HELLIUS, voce: Karjel ab ipsis Lapponibus circumsitis Incolas Carjeliĉ hodiendum appelari. Gentile autem nomen Careliorum, Lapponibus Svecicis audire: Karjalaiu, seu Karjelaiu. Existimat ergo HELLIUS vocem hanc Karjel, vere ac proprie esse Ungaricam, seu Fennicam, compositam nempe ex voce Kar, (Brachium) & jel, (signum, insigne) cujus vocis derivatum adjectivum habetur: jeles (insignis, egregius, excellens, eximius, singularis, inclytus.) Itaque Karjel, in Idiomate Ungarico, idem significare ponit ac, Virum fortis brachii, seu: Virum fortem, excellentem, eximium, insignem, nobilem, inclytum.

Hanc autem a se statutam significationem vocis Karjel, eleganter confirmat per ipsum Scutum, seu Insigne olim quidem Regni, nunc autem Magni Ducatus Carjeliĉ: cernuntur nempe in hoc Scuto, Brachia dou, in sublime porrecta, & obversa more pugnatium, utrique corona imminente, quorum unum loricatum frameam vibrat, alterum armatum, hastam in adversum stringit, in campo puniceo. Scutum istud Carjelianĉ fortitudinis, virtutisque signum luclentissimum, ex magno opere Geographico Cl. BLEAU desumptum, R. Pater HELL in gratiam Ungarorum isthic inserendum curavit, ut in hoc Natalis suĉ Patriĉ clypeo antiquam virtutis suĉ bellicĉ gloriam delineatam, depictamque videant, atque hodiernam suam arma tractandi, bellaque gerendi peritiam cum veteri illa conferant; Et ubi deprehenderint, se ab avita fortitudine, non tantum non defecisse unquam, sed eam multo maxime a Primis suis Ducibus, atque a Primo Rege STEPHANO, usque ad tempora AUGUSTISSIMĈ DOMINĈ NOSTRĈ, magnis accessionibus cumulasse, veros se Carjeliorum, is est: VIRORUM FORTIUM Abnepotes fateantur. En Scutum ipsum versibus latino Ungaricis illustri am!

Scutum Carjelia allia Careliĉ
olim Regni, hodie Magni Ducatus,
Ungarorum et Magyarorum
Patria natalis

Kar-jelia.
Brachia duo in sublime porrecta, et obversa more
pugnatium, utrique corona imminente, quorum
unum loricatum frameam - vibrat alterum armatu
Hastam in adversum stringit in campo puniceo.
i Nessmio in Geographia clar. Bleau. volu. II. pag. 36. edit. Amstelo damensio

IN SCUTUM KAR-JELIĈ.
Quanta Viris fuerit generoso in pectore Virtus?
Hĉc tibi pro Signo, Brachia Lector habe.
Ut ferit Ipse, suum si Mavors torqueat ensem,
Sic quoque KARJELI missilis hasta ferit.
Hoc de Fonte fluit, venit hac ab Origine Robur,
Quod vetus Ungaricĉ Gloria Gentis erat.
Ad seros Virtus transivit avita Nepotes,
Dum MAGYAROS parili laude vigere liquet.
Hanc Ipsis veteres dederunt, longo Ordine, Reges
Hanc dat Judicio DIVA THERESA suo!


Melly vitéz szív lakott hajdon Eleinkben?
Mutattya fegyveres
KAR-JEL Tzimerekben.
Mint Márs nép - rettentö kardját forogtattya,
Ugy
KARJEL hatalmas nyilát villogtattya.
Itt van eredete, innét szivárodott
Melly erösség
MAGYAR Népünkre áradott.
Régi
MAGYAROKNAK ritka vitézségek
Még mostan - is fen van, s' hagyott örökségek.
Ez ösi Királyink rollunk ditsírete,
Ez NAGY THERESIA igaz itilete.

Hĉc supra commemorata postquam R. Pater HELL in medium protulerit, veriores certioresque fontes demonstrabit, e quibus Patria nostra Nobilissimĉ Gentis Ungarorum, & Magyarorum Historiam, ante suum in Ungariam ingressum, hauriat. HELLIUS plane persuasus est, Historicos, & Latinos, & Grĉcos, & Sinenses, utpote ab his Patriis Gentis nostrĉ Ungaricĉ Sedibus, nimium quantam dissitos, remotosque, vix nobis alia, prĉter vana sine sensu Nomina, Scytharum, Hunnorum, Mogorum, Avarum &c. &c. hoc est: meras consignasse tenebras. A vicinarum igitur Fenniĉ Gentium, earum nempe, quibuscum Ungari, id est: Fenni, & Karjelii in suis sedibus versantes, bella contermina, commercia, pacta tractarunt, e Svecorum scilicet, Danorum, & maxime Russorum, atque Lithuanorum, & Ruthenorum, itemque Turcanum Annalibus, monumentisque historicis, in avita Gentis Ungaricĉ Acta inquirendum fuadebit.

Ne autem Lectores Ungarici hĉc, sibi hactenus non audita, pro commentis, fabulisque Rudbeckianis habeant ante, quam opus HELLII Expeditionis litterariĉ amplissimum in Publicum prodeat, jam nunc per me Lectores orat, mappas Geographicas Sceciĉ, vel Finlandiĉ, vel etiam totius Europĉ Homannianas, vel alterius probati authoris, cumprimis mappas Cl. BLEAV, vel Cl. PISCATORIS inscipiant, Careliam supra lacus Lagodam, & Onegam sitam, exculrant, & siquidem (Dialecto Karjeliana) prĉter fluviorum, lacuum, cĉterumque locorum nomina vere Ungarica, invenerint etiam Megyeros, & Uongeros, hoc est: dialecto Ungarica hodierna, Magyaros & Ungaros, scient profecto HELLIUM non doctas fabulas, non somnia Rudbeckiana, sed vera, etsi hactenus non audita relaturum, & vel maxime cum intellexerint (quod ipsi nos experientia didicimus) Karjelios, non solum in Idiomate, uti Lappones cum Ungaris, sec ipsa adeo dialecto, cum dialecto Ungarica, prĉ cĉteris Fennonum, & Lapponum dialectis, quam proxime consentire. (*) Unde etiam fit, ut in iis plerumque vocabulis, in quibus ab Ungaris longius discrepant Lappones, Karjelii quoque discrepant a Lapponibus, & ad hodiernos Ungaros vicinius accedant. Juvat adduxisse aliqua:
(*) Cl. BLEAU operis sui Geographici Volum. II. pag. 35, & 36. hĉc de Carjelia scribit: Regio vastissima olim totum illum tractum, inter Kymene fluvium, & Pejendei lacum, ac Onega, ejuque fluvium Sueri, qui circa Sermax in Ladogam exoneratur, ac denique Nievam fluvium in sinum Finnicum illabentem, interceptum, una appellatione complectebatur. Hodie (tempore nempe Cl. BLEAU circa annum MDCLX) Carelia Scanziĉ latus orientale claudit, duobusque fluviis, altero; nomine Pinsijoki versus septentrionem per Vigo-ozoro in sinum Album, altero vero Povenetz in Onegam illabente a Russia dividitur. Donec Finnones proprios habebant Reges, Carelia tota ad Finlandiam pertinebat, postquam autem Sveci Finnones assiduis bellis defatigare, Finlandiĉque Provincias pedetentim sibi tributarias facere conabantur, Rutheni, ne sibi Svecorum vicinitas formidabilis feret, crescenti Potentiĉ occurere statuerunt, Carelianique occuparunt, de cujus Dominio postea, diu varioque marte certatum est, Svecis eam aliquando totam occupantibus, Ruthenisque eos rursum reprimentibus. Donec MAGNUS cognomento SMEK Sveciĉ Rex, & GEORGIUS Novogardiĉ Dux, pactis fĉderibus, eam inter se diviserunt, constitutis Imperiorum terminis in Systerbeck & reliquis versus septentrionem locis. Solum Regio habet fertile prĉsertim circa lacum Ladesco-ozora, qui in longitudine continet Milliaria Germanica XXXVI. in latitudine XX. omnium totius Europĉ maximus. In locis XX. milliaribus hinc ad septentrionem diffitis, adeo paludinosa est, ut sola montana loca frugibus sint apta. Unde incolĉ plurimum venatione & piscatura vivunt... In Kexholmiĉ dictione effodiuntur gemmĉ, rubini Kexholmici nominatĉ. Tractus vero (ut habet WEXONIUS), foecunditate, & amoenitate excellit.

Latine.
Pater.
Aqua.
Lapis.
Terra.
Lignum.
Caput.
Oculus.
Os, oris.
Manus.
Lingua.
Sanguis.
Butyrum.   
Lapponice.
Atse.
Tsatse.
Gedge.
Ednam.
Mura.
Ojve
Szalme.
Nyalme.
Kiet.
Nyuvtsa.
Vuor.
Vuoigi.
Ungarice.
Atya.
Viz.
Kö.
Föld.
Fa.
Fö.
Szem.
Száj.
Kéz.
Nyelv.
Vér.
Vaj.
Karjelice.
Attye.
Véz.
Köv.
Peldo.
Pu.
Pee.
Szeme.
Szú.
Kez.
Gyel.
Veri.
Voj.

Prĉter hactenus recensita, idem R. Pater HELL peculiarem nobis de Lapponibus Tractatum sistet. Nomen quidem Lappo aliunde longe oriri, quam ex ignominioso Germanorum vocabulo: (quod imperiti quidam putaverunt) ostendet. Exhibebit oculis communem Lapponibus, & veteribus Ungaris se se vestiendi modum. Laudabit com pagem corporis firmam, atque solidam, & duris ferendis natam, factam. Animi denique habitum, & multiplici profecto virtute decoratum, merito encomio celebrabit. Tum enim vero mirabuntur Lectores, qua ratione Gentem Lapponicam quidam scriptores tam tetris coloribus pingere, tamque absurdis commentis diffamare potuerint, (*) ut hoc prĉcipue titulo Ungarorum nonnuli probrosum sibi ducerent, cum Lapponibus affinitatem qualemcunque habuisse. Non intelligo ego hic quemquam ex summis In Republica nostra Viris, utpote qui res ĉquiori bilance appendere asueti, & supra communem vulgi opinionem altius evecti, insuper habitis fabulosis illi commentis, de negotio hoc distinctum longe ferebant judicium, prout ipsi mihi experiri licuit, quando superiore Autumno plerosque Eorum prĉsens veneratus sum. Ipsa certe Augustissima IMPERATRIX & REGINA nostra MARIA THERESIA, ubi pleniorem ex. R. Patre HELL informationem acceperat, rem hanc Ungariĉ suĉ perhonorificam compellare non dubitavit, mandavitque clementissime, ut quidquid seu ad Idiomatis, seu ad Originis affinitatem pertinet, a Scriptoribus Ungaris diligenter excussum, publicis monumentis in Gentis Ungaricĉ gloriam vulgaretur. Neque dubitari potest, quod ipsos obsequentissimos utique habitura sit.
(*) De injuria hac acerbe queritur Cl. LEEM in Prĉfatione ad opus suum de Lapponibus Finmarchiĉ. Ubi etiam magnam Fabularum, & Crasissimorum (ut ipse merito vocat) mendaciorum fartaginem refelli.

Finirem ego hic, nisi locum Cl. ECCARDI ad propositum meum confirmandum aptissimum, adferre deberem. Eum autem mihi in Patriam reduci indigitavit P. Franciscus PALMA e S. J. Vir de Historia Patria jam alias prĉclare meritus, & quam nuper in compendium redactam, sub titulo Notitia rerum Hungaricarum cum insigni Nobilium prĉsertim Adolescentium emolumento, III. tomulis complexus, Typis Academicis Tyrnaviĉ vulgavit. Ait ergo ECCARDUS Rerum Francicarum libro XXXI. Num. 82. (*) "Hungaros dialecto uti, quĉ cum una Finnica convenit, COMENIUS primum observavit; Martinus FOGELIUS Philosophus, & Medicus olim Hamburgensis, inde occasionem sumpsit, plurima vocabula Finnica, & Hungarica conferendi, & utrorumque convenientiam ostendendi libello, qui in Bibliotheca Regia Hanoverĉ adhuc manuscriptus latet. Ego ipse (verba sunt ECCARDI) summe studio cum Hungarica lingua contuli dialectos varias, Finnicam, Esthonicam, Livoniam, Samojedicam, & Ostiaciam, invenique ubique Harmoniam communem. Cum deinde legissem in relatione, quam de itinere suo Persico FABRICIUS, Sveciĉ olim Regis ad Persas Legatus, conscribi fecerat, non procul a Volga fluvio, jam ad Caspium ĉquor accedente, Nationem inventam esse, quĉ communia cum Finnis nomina numeralia haberet, & a Finno intelligi posset, in eam deveni opinionem, omnem Europĉ, & Asiĉ septentrionem, a Gente olim inhabitatam esse, quĉ cum Finnica una, aut certe cognata fuerit. Nomina fluviorum, quĉ ex Finnica lingua pleraque exponi poterant, me in conjenctura hac mea multum confirmarunt."
(*) Vide STILTINGUM S. J. Continuatorem BOLLANDI in Vita S. STEPHANI. ad diem II. Septembris.

Et vero, quod Volgam fluvium, atque mare Caspium, & terras amplissimas Tartariĉ magnĉ concernit, ibi hodiendum quoque Ungarici sermonis usum existere, testimoniis sane gravibus facile ostendere possem, nisi id prĉter Institutum prĉsentis opusculi foret. Habet illa R. P. Stephanus KAPRINAI de S. J. Vir in re litteraria Ungarica versatissimus, multorum annorum opera a se, e diversis libris, atque veteribus manuscriptis collecta, & quĉ, si aliquando, suo digesta ordine, publico communicarentur, magna Ungarorum gratulatione excipienda fore non dubito. Unicum commemorare libet, desumptum e Narratione Historica de Initio, & progressu Missionis Societatis JESU apud Chinentes, ac prĉsertim in Regia Pekinensi, ex litteris R. P. Joannis Adami SCHALL ex eadem Societate, Supremi, ac Regii Mathematum Tribunalis ibidem Prĉsidis, Viennĉ Austriĉ: anno MDCLXV. Refertur ejus libri Cap. XX pag. 199. Incolas Tartariĉ occidentalis (quam scilicet Volga alluit) ad Sacra Christiana recipienda esse aptiores iis, qui Tartariam orientaliorem habitant. Tum subjungitur: "Memoriĉ proditum est, Patrem de Societate, natione Ungarum a Turcis captum, per eos, ad Tartaros hosce venundatum, pervenisse. Retulit ille postea per litteras Romam scriptas, hoc exilio se in Patriam evectum esse, reperisse se ibidem homines, eodem, quo Ungari utentes Idiomate... Proinde pro pretio redemptionis non lytrum, sed Socios postulare, qui avitam gentem Patria Religione una secum imbuant... Cĉterum non admodum peregrinis moribus, soli semiustulatĉ, ac crudiusculĉ carni stomachum aptari oportere, hanc cum lacticiniis fere sine pretio, in Tartarorum tentoriis obviam esse." Atque hoc unum Patris nostri Ungari testimonium, instar multorum merito esse potest.

Ex istis autem omnibus manifestum puto, Assertum meum, quod Demonstrandum suscepi, non ita novum esse, ut non jam ante publicis aliorum monumentis fuerit consignatum, quia tamen necessariĉ Demonstrationis defectu laborabat, minus quam par est Eruditorum animos advertisse videtur. Quantum assertis illorum detulerit Cl. Historiographus noster P. Georgius PRAY? Ipsemet particulari Dissertatione a se conscripta, & propediem typis publicis vulganda, erudito orbi faciet palam. Reliqui certe Ungari Scriptores, inter quos eminent: Innocentius DESERICIUS scholarum Piarum Presbyter, doctrina, & virtute illustris, tum BELIUS, Ungaricĉ quoque Topographiĉ longe elegantissimĉ Author, item TYMON, HEVENYESSIUS, OSTRO, KOTSIUS, ISTVÁNFIUS, BONFINIUS, TUROTZIUS altum de Finnis, & Lapponibus (quod quidem sciam) silent, tacentque. Ipse etiam ANONYMUS BELĈ Regis NOTARIUS, quem Doctissimus BELIUS inter Scriptores, qui hucusque nobis innotuerunt, domesticos antiquissimum esse censet, & qui (eodem teste) de occupata Ungaria ea litteris mandavit, quĉ nusquam sive apud Byzantios, Italos, Francosque, sive apud Germanos, atque Gentium aliarum Scriptores legas, Fennos, & Karjelios aperte non nominat. An autem non de illis alio sub nomine scribat? videbimus enim vero, quando R. P. HELL Anonymi hujus NOTARII Historiam, notis suis Chronologicis, & observationibus prĉstantissimis illustram, una cum PORPHYROGENETĈ Captibus huic Historiĉ respondentibus, itidem a se illustratis, operi suo Expeditionis litterariĉ inserturus est. Quo quidem facto, non solum Patriĉ suĉ, sed exteris quoque Eruditis omnibus gratissimum munus HELLIUS dabit; Votaque implebit Doctissimi BELII, qui in re litteraria Ungariĉ certe non obiter versatus, Authori huic Anonymo & plurimum tribuit, & ab aliis in Historia Patria profunde versatis, tribui vehementer optat, prout, ex Prĉfatione Ipsius in Authorem hunc facta, abunde liquet, & quam his denique memorabilibus concludit verbis: Cĉteroquin habebunt Hungari eruditi, ubi ingenii vires periclitentur, si ad recognoscendum, illustrandumque, cum cura, Authorem, animos studiumque adjecerint.

In tanto Domesticorum Scriptorum silentio, unius MOLNÁRII verba, quia plena candoris, & sinceritatis adducere placet. Is postquam Patriam linguam insigni Lexico Latino-Grĉco-Ungarico illustravit, Grammaticam quoque conscripsit Hanoviĉ editam, neque mihi visam ante, quam ab Illustr. D. de LANGEBECK Justitiĉ Consiliario, cum plurimis aliis libellis, mihi perquam utilibus, esset communicata. In Prĉfatione ad hanc Grammaticam, sic scribit Author: "Si quis ex me quĉrat ad quam originalem linguam Ungarica referenda fit? vel cum quibus habeat cognationem? me nescire fatebor. Video enim eos, qui hoc tempore Thesauros Poliglottos edunt, & linguas quasque in suas origines, & classes referunt, Ungaricam semper in medio relinquere. Cum Europĉis nullam connexionem habere hanc nostram certum est. An vero in Scythicis Asiĉ finibus supersint Gentes aliquĉ, nostra lingua Hunnica utentes? juxta cum ignarissimis nescio." Hĉc MOLNÁRIUS Ungarus! sed aliter posthac Gentiles meos ea de re scripturos puto. Eos prĉsertim opinionem suam mutaturos auguror, qui Idioma nostrum in Ungaria solum, atque Dacia existere rati, & privatas quaspiam rerum cicumstantias contemplati, abolitionem, & interitum linguĉ nostrĉ ominati sunt, aut certe ominari videbantur. Etsi enim id in terris nostris, fatis quibusdam ineluctabilibus, ita omnino eveniret, conservabitur tamen in Svecia, Moschovia, Tartaria, Esthonia, Norwegia Idioma nostrum, neque conservabitur solum, sed ad summum quemque florem adducetur, si ad futuros progressus argumentari licet ex illis, quos intra paucorum annorum culturam prorsus stupendos habuit. At, nisi me omnia fallunt, nunc, si unquam alias, in cultum linguĉ Patriĉ incumbemus Ungari, & tam usu quotidiano, quam editis scriptis, perenitati ejus consulemus; quod quidem a nemine recti cordis viro, & qui intelligit, quantum quisque Patriĉ suĉ debeat? improbari posse, plane confido.

Interea si Illustrissima Regia scientiarum SOCIETAS, Demonstrationem Hanc meam gravissimo suo judicio comprobaverit, candidisque dignam calculis censuerit, mihi quidem magnopere gratulabor. At fructus, qui in rem litterariam, prĉsertim Historicam, inde enascentur uberrimi, uni R. P Maximiliano HELL, Sedibus Ungarorum Natalibus ab ipso inquisitis, repertis, nobique communicandis, in acceptis erunt referendi. ILLE me secum in Finmarchiĉ oras sponte detulit. ILLE ut disquisitionem aggrederer, primus admonuit. ILLE, ut ceptam continuarem, hortator accessit, ILLE, ut continuatam ad finem usque deducere possem, prĉstitei otio, subministrato consilio interposita authoritate perfecit. Tot Titanis ad ILLUM hoc opus pertinet! Qui una mecum, DEUM Optimum Maximum exorare non definet, ut Gentes hasce omnes, ad communis boni emolumentum, ad Principum suorum solatium, ad Majorem Divini sui NOMINIS Gloriam, Pias, Felices, Florentes reddat, & diutissime servet.

(End of text.)

 

[index] [dedicatio] [§.1] [§.2] [§.3] [§.4] [§.5] [§.6] [§.7] [§.8] [§.9] [§.10] [§.11] [§.12]