Redditus: English Hungarian German

§. XI.
Idioma Ungarorum, & Lapponum Idem esse Probatur ex Conjugatione Verborum, & Verbis Auxiliaribus.

Numerum Conjugationum, Ordinem, Modos, Tempora, rationemque eadem formandi quod concernit, magis ex ingenio Grammatici, quam genio linguć pendere, vel inde intelligitur, quod hćc a diversis Grammaticis diverso modo pertractari videamus. D. LEEMIUS in Verbis proponit Tempus Prćsens, Imperfectum, Perfectum, duo plusquam perfecta, & futurum, Hoc est: Tempora Sex. D. FIELSTRÖM. Prćsentia tempora duo, Imperfecta itidem, duo, Perfectum, plusquamperfectum, & futurum; universim Tempora Septem. MOLNÁR in Grammatica Ungarica ponit: Prćsens primum, & secundum, Imperfectum primum, & secundum, Perfectum primum, & secundum, & tertium, Plusquamperfectum primum, & secundum ac denique Futurum, ćdeoque tempora decem. Tempora a LEEMIO adducta, alia sunt simplicia, alia composita, nempe ex verbo principali, & auxiliari quopiam.

DE TEMPORIBUS VERBORUM SIMPLICIBUS.


Primam Personam prćsentis Temporis D. LEEM docet terminari in om, vel in am, interdum in im. D. FIELSTRÖM Grammaticć suć pag. 57. Sic loquitur: "Terminatio prćsentis in am, & om, est dialectus tantum Angermannić, alii hanc terminationem mutant in vel ab vel ob, Lulenses in af, vel of." Fatigat se deinde in terminationum istarum conciliatione.

De Ungaris hćc dicenda habeo. Verba ipsorum terminantur in om, aliqua in em, quando accusativus verbi determinatus aut expresse adjungitur, aut occulte saltem subintelligitur. Ut: Tudom a Magyar nyelvet (scio Linguam Ungaricam.) at si verbum construatur indeterminate, sine accusativo determinato; ne quidem occulto subintellecto, terminatio om, vel em, mutatur in ok, vel ek, v. g. Scio Ungarice (Tudok Magyarul.) Hanc legem nemo Ungarorum violari patitur. Et D. FIELSTRÖM hac observatione adhibita, facilius se difficultate sua expedivisset, in concilianda terminatione Lulensium of, cum aliorum om. Animadvertendum prćterea apud Ungaros, non cuatum terminationem prćsentis temporis in om, ok, em, ek, sed omnium fere Temporum, & omnium Personarum, atque utrusque Numeri, considerari ut vera suffixa. Supponunt nempe Ungari, radicem omnium Temporum, & personarum esse tertiam personam prćsentis indicativi, quod ipsum linguarum orientalium Grammatici faciunt omnes. GANANDER quoque pro radice reliquorum temporum, assumit tertiam personam prćsentis indicativi. Sed FIELSTRÖM non recte assumit infinitivum, & D. LEEM minus recte assumit Imperativum. Claritatis causa: Ungari dicunt él, ád, nyal, (vivit, dat, lambit) hinc reliqua tempora, & personas formant. Adjungendo diversa suffixa pro ratione diversarum Personarum. Si dicere velint vivo: voci él adjungunt suffixum ek, eritque élek, (vivo) sed indeterminate. Si dicere velint do, voci ád, adjungunt suffixum primć Personć om (si subintelligatur accusativus) eritque adom, (do) nempe: hanc vel illam rem, atque ita porro de cćteris personis. Suffixa autem ista Ungarorum plura utique, & magis variantia sunt, quam apud Lappones iisdem de causis, quć superiori paragrapho allatć sunt.

Si autem alicui proponatur prima Persona prćsentis, is sibi tertiam verbi personam facile facere potest, ut radicem cćterorum obtineat. Nihil nempe aliud opus, quam ultimam syllabam om, ok, em, ek, abjicere; residuum erit radix omnium Temporum, & Personarum. Atque hoc fieri quoque debet, dum quis verba Lapponica in Elencho meo supra allata, cum Ungaricis conferre voluerit. Videbitque, quod licet verba interdum quoad terminationem discrepent, dum in prima persona ponuntur, non tamen discrepent, si ex iisdem (modo dicta ratione) tertia persona, seu radix ipsa inquiratur. Lappo dicit: élam (vivo) Ungarus élek, itidem (vivo) hćc discrepant, at si qućratur radix, erit illa apud utrosque él, (vivit) quare discrepantia illa non fuit verbi ipsius, sed solum particulć suffixć am, & ek.

Neque moveri quis debet, quod hac ratione inquirendo in tertiam personam verbi, ea communiter obveniat consonante terminata cum tamen LEEMII, 2. & 3. persona plerumque in vocalem terminetur. Advertendum enim, etiam apud Ungaros eam in vocalem terminari, si accusativus vel expresse, vel occulte adsit. Dicimus quidem Vivit (indeterminate) él, sed si accusativus adsit dicendum éli v. g. a Világot, (vivit deliciosam vitam) Cćterum D. FIELSTRÖM pag. 62. monet: Vocalem tertić personć prćsentis a dialecto Australi in plerisque verbis absorberi. Quid, si regulam Ungarorum sequentes omnes Lappones, vocalem illam interdum absorbent, interdum enunciant, prou verbum in sensu determinato, vel indeterminato construitur?

Tempus Imperfectum apud LEEMIUM terminatur in syllabam im. MOLNARIO nostro tempora Imperfecta sunt composita; sed perfectum primum terminatur in ék, vel ém, quod postremum ad sonum im proxime accedit.

Imperativus tam apud Ungaros, quam Lappones est varić prorsus terminationis. Ungarorum tamen Imperativi vix in vocalem desinunt, sed in Consonantes, durć pronunciationis, & quarum enunciatio Ungarum, aut Lapponem requirit. Sic: olvass lege, félly time, adgy da, örezz custodi, tarts tene. Istis Imperativis, LEEMIUS & Grammatici Svecici communiter vocalem adjiciunt, credo facilioris suć elocutionis causa. Monet tamen FIELSTRÖM a dialecto Australi vocalem ultimam absorberi. Dicique Gol, (audi) Borr, (ede) Dack, (fat) Ropp, (aperi) Unde Imperativi hujus dialecti plane Ungarici sunt.

Infinitivum Prćsens Lapponibus in t, Ungaris in i terminatur, apud utrosque autem ope suffixorum, in diversis numeris, & personis construitur, ut supra jam memini. Gerundium LEEMIUS in diin format; Logadoediin (legendo) Supinum in shiet seu set, ut Logashiet, vel logaset: (lectu.)

D. FIELSTRÖM a Lapponibus utrumque formari dicit, in an, ut jackeman, (credendo, creditu) apud Ungaros alii vocant Gerundium, alii Participium quod definit in án, vel én. Látván, (videndo, videns) quć terminatio cum Lapponica Svecana magis convenit. At Participium futurum Ungari formant in andö, vel endö, ut látandö, & hoc cum Gerundio LEEMII conspirat. Cćterum dretinus, lectus, lectum, (olvassott) quod iterum cum Lapponico convenit.

DE VERBIS AUXILIARIBUS.


Tempora composita, ex Verbo Principali, & Auxiliari quopiam eidem adjuncto, formari sciuntur. Talia sunt Lapponum Perfecta, plusquamperfecta, & futura. Ad formandum futurum utuntur Auxiliari kalkam, (debeo) Ungarice dicitur kel, (debet) quć quidem res dialectum Danicam, & Svecanam proxime imitatur, nam & hi ad formandum futurum utuntur auxiliari debeo (Ego hoc faciam.) Ungari pro hoc tempore formando utuntur auxiliari fogok, fogom, quasi (capio, incipio): unde: fogok tselekedni, quasi (jam incipio facere), hoc est: faciam, perficiam. Alias etiam utimur prćsenti Indicativo prćmittendo particulam meg, ut: meg-tselekszem, (faciam) in reliquis temporibus utuntur Lappones verbo Auxiliari sum: (Lem) Cujus convenientiam cum auxiliari Ungarico, ut ostendam, juvat totam hujus verbi conjugationem huc adscribere ex LEEMIO:

Sum, es, est. lem, lek, lé.
Eram, eras, erat. leigyém, leigyék, lei.
Fui, fuisti, fuit. lem lémátz, lek lémátz, lé lémátz.
Fueram, fueras, fuerat. leigyem lémátz, leigyék lémátz, lei lémátz.
Sim, sis, sit. lézsam, lézsak, lézsa.
Essem, esses, esset. liftsém, liftsék, liftsé. Esto. lég. Esse let.

Apud Ungaros.

Lészek, lészesz, lészen. Significat proprie fio, fis, fit.
Lök, lövék, löl, lövel, lön, len. eram, eras, erat.
Löttem, lettem, löttél, lettél, lött, lett. factus sum, es, est.
Lett legyek, lett légy, lett légyen. factus fueram, fueras, fuerat.
Legyek, legy, legyen. sim, sis, sit.
Lenném, lennél, lenne. essem, esses, esset.
Légy, esto. Lenni, esse.
Lött, vel lett. Participium.

Jam si pronunciationis aliquantulum variatć habeatur ratio, hćc inter se egregie conspirare videbuntur. Habendam autem pronunciationis rationem, vel ipse LEEMIUS probat, dum Grammaticć pag. 387. dicit Lifzhjim, seu Liftsém, ab aliis pronunciari Livlim, seu Livlém. Imperativus dein apud utrusque est idem.

Quodsi prćterea Ungarus advertat, Prćteritum perfectum Ungarorum Lettem, lettél, lett, nequaquam regulariter derivari, a tertia Persona Prćsentis Lészen. Multo autem minus a tertia Persona verbi Vagyok, (quod Ungaris proprie sum significat,) approbabit credo suspicionem meam: Usum nempe Prćsentis temporis Verbi Lem apud Ungaros interiisse, reservato hodiedum Prćterito Perfecto, Lettem.

Quod autem Prćterita Perfecta Lapponum concernit, majoris momenti observationem hic adjungo. Hćc tempora apud LEEMIUM semper sunt composita, ex Prćsenti nempe tempore verbi Principalis, & Auxuliari Lem. Sic Addom, (do) habet Prćteritum dedi. (Lem addom) Apud Ungaros Prćteritum Perfectum II. non est compositum, sed derivatur regulariter a tertia persona prćsentis Indicativi, addendo ipsi, interdum syllabam tam, interdum tem. Sic Ungaris adom, (do) ád, (dat) adtam, (dedi) adatom, (dor) adatattam, vel per syncopen, adattam. (datus sum) Hć quidem terminationes in Grammatica LEEMII non obveniunt, ubi de conjugationibus agit, at vero ubi de Verbis derivatis agitur, omnes hć terminationes & copiose quidem comparent. Sic pag. 309. ex logam (lego) LEEMIUS dicit derivari Logatam, ex Logatalam, Logataddam, ex Lokkalam, Lokkaladam. Ex Rattasam, (rumpo) derivat Rattasaddam, ex Laanam, (rogo) Laanotam. &c. &c. quć quidem LEEMIUS dicit, ejusdem plerumque esse significationis cum suis Primitivis. Ego qui scio in Lapponum lingua, vocum significationem, vel paucis adjectis litteris immutari, vix inducor, ut credam hćc esse Synonima. Ungari certe, derivata hćc verba pro Prćteritis Perfectis suorum primitivorum haberent. Et quamvis concedam, apud Lappones Prćterita Perfecta composita in frequentiori usu esse, utpote quć se commendant ipsa facilitate, qua formantur, prćsenti tempori auxiliare lem adjungendo, fieri tamen potest, ut cum Ungaris etiam simplicia prćterita habeant, quć in usu jam rarius sint, & ab exteris Grammaticis, quasi derivata, & instar verborum Prćsentis Temporis considerentur. Quod si ita est, Conjugationes Ungarorum cum Conjugationibus Lapponum plane conspirabunt. Interea dissimulare non debeo singularem illam, & Lapponibus propriam, verba in sensu negativo construendi rationem. Utuntur Illi ad sensum negativum exprimendum Verbo Auxiliari Lem negative constructo, & aliquam in verbo quoque Principali mutationem faciunt. Quin ipsa Pronomina ego, tu, ille, in sensu negativo aliter efferunt. Fateor hoc in puncto Lappones aliquid prć Ungaris habent singulare. Sed nempe, post tot seculorum divortium necessaria prorsus sequela hćc est, ut dum diversa fata, apud diversas, & sejunctas Gentes idem Idioma experitur, multa apud alteram gentem in vigore suo permaneant, quć apud alteram ipso non usu oblitterantur. At si post longi temporis lapsum, Gentes illć Idioma suum conferant, atque combinent, quantum habuerint? quantum amiferint? non sine dolore intelligunt. Quod ipsum ad exornandam utrisque Gentis linguam, & pristino splendori restituendam, quantum intersit? nemo non videt. Denique quod concernit verba meditativa, inchoativa, diminutiva &c. ita in his Lapponibus cum Ungaris convenit, ut inde vel maxime utrisque Gentis Idem esse Idioma luculentissime demonstretur. Ungari certe, qui Magnum Leemianum Lexicon obtinuerint, in eo Idioma suum videbunt oculis, manibusque palpabunt. Cum enim D. LEEM prć quam ullus alius Lexicorum scriptor, in recensendis Verborum derivatis fit prolixus, & diligens; post singula verba radicalia in eo opere derivata omnis generis longissima serie comparent. Hćc inter autem videbit protinus Ungarus verba Lapponica Meditativa esse vere Ungarica. Inchoativa itidem Ungarica, Frequentativa, prorsus ut Ungaris in usu sunt. Videbit dein omnium horum Verborum, tam Radicalium, quam meditativorum, inchoativorum, frequentativorum &c. prćteritum perfectum prorsus Ungaricum. Singulorum horum verborum tempus prćsens Passivum, & itidem passivum prćteritum perfectum, adamussim, & secundum regulas Ungarorum formatum, atque expressum. Ut adeo ad demonstrandam Ungaris asserti mei veritatem, nulla re alia opus mihi sit, quam sćpe laudatum Lexicon iisdem inspiciendum proponere. Quod ipsum prćstare, quoniam nunc quidem non licet, speciminis loco tres duntaxat radices cum suis derivatis, e Lexico illo Lapponico ortographia Ungarica huc transcripsi, ex his de reliquo opere conjectare poterit quisque. Itaque sub initium statim comparet verbum

ADDAM. do, dono, largior, tribuo.
Addagódam. Incipio dare.
Addésztuvam. Desidero dare.
Adde. Dator.
Addem. Datio.
Addaldak. Donum, munus.
Addaldás. Idem.
Addaldagats. Munusculum.
Addésztam. Do rem parvam.
Addesztésztam. Idem.
Addelam. Festinanter do.
Addelesztam. Parum festinanter do.
Addasztalam. Res parvas festinanter do.
Addasztadam. Idem.
Addaladdam. Aliquoties festinanter do res parvas.
Addetam. Dare facio.
Addeteigye. Dabilis.
Addetatte. Datus.

Item.

ÁLMOS. Manifestus, publicus.
Álmosztam. Facio, ut appareat, oculis reprćsento.
Álmosztesgodam. Incipio oculis reprćsentare.
Álmosztébme. Reprćsentatio coram oculis.
Álmosztésztam. Paulisper apparere facio.
Álmosztalam. Aliquoties apparere facio.
Álmosztadam. Idem.
Álmosztattam. Sino me oculis prćsentari.
Álmosztam. Conspiciendum me prćbeo.
Álmosztuvam. Appareo.
Álmosztubme. Apparitio.
Álmosztusza. Idem.
Álmotam. Manifesto, publico, prodo.
Álmotesgódam. Incipio manifestare.
Álmotébme. Manifestatio.
Álmotésztam. Paulum manifesto.
Álmotalam. Sćpius una vice, post alteram manifesto.
Álmotadam. Idem.
Álmotattam. Facio manifestari.
Álmotatte. Dignum quod manifestetur.

Sic quoque.

ÉLLAM. Vivo.
Éllegódam. Vivere incipio.
Élesztuvam. Vivere desidero.
Élle. Vivus.
Éllem. Vita.
Éllemus. Victualia.
Éled. Tempus vitć.
Éllalam. Brevi temporis spatio vivo.
Élasam. Quodammodo vivo.
Élaseigye. Quodammodo vivens.
Életam. Vivere facio.
Életeigye. Vivere faciens.
Életatte. Aptum victui.
Élatak. Locus, ubi cervi Tarandi victus causa morati sunt.
Éllam. Vivesco.
Éllanam. Idem.
Éllanésztam. Paulisper vivesco.
Éllanaddam. magis, magisque vivesco.
Éllatam. Vivescere facio.
Éllanattam. Idem.
Éllanatte. Quod vivificari potest.
Éllatésztam. Paululum vivifico.
Élletalam. Vivificare laboro.
Éllataddam. Idem.
Élaszkam. Revivisco.
Élaszkésztam. Paululum revivisco.
Élaszkattam. Reviviscere facio.
Élaszkatte. Reviviscere faciens.
Élaszkattemettosz. Irredivivus.

Licebit prćterea Ungaris in hoc Lexico Leemiano advertese multa sane vocabula radicalia, quorum derivata hodiedum possident Ungari, amissis radicibus ipsis. Advertent multa derivata a Lapponibus eleganter usurpari, quć in hodierno Ungarorum sermone novata putarentur, licet veterrima sint. Videbunt plurima Verba nostra trium syllabarum, apud Lappones esse disyllaba; & quod inde consequitur, in Verbis fere omnibus tertiam personam prćsentis temporis (quć radix est cćterorum) reipsa esse monosyllabam. Quod quidem genius linguć Ungaricć jure quodam proprio sibi postulat. Sed omnia fusius pertractandi si foret propositum, opus prćsens finem haberet sero nimis. Serviam itaque tempori, & manum de tabula tollam, ubi prius Celebriorum quorumdam Authorum sententias adduxero, quibus convenientiam hanc Idiomatis Ungarici, atque Lapponici jam ante me asseveraverunt. Ita nempe Lector intelliget, assertum meum neque hodie natum, neque ex meo unius capite profluxisse. Quod quidem ad veritatem ipsius confirmandam novum erit argumentum.
 

[index] [dedicatio] [§.1] [§.2] [§.3] [§.4] [§.5] [§.6] [§.7] [§.8] [§.9] [§.10] [§.11] [§.12]