Redditus: English Hungarian German

§. X.
Idioma Ungarorum, & Lapponum Idem esse probatur ex simili usu Pronominum, Affixorum, & Suffixorum, item Prĉpositionum.

Multiplex usus Pronomium quemadmodum in omni lingua frequens est, ita, si in diversis dialectis Pronomina vel paululum mutentur, in sermone magnum causant discrimen. Sic quod Germanus ĉgre intelligat Danum, magnam partem inde oritur, quia Pronominibus aliquantum variatis utuntur. Dum enim

Germanus dicit:  Danus enunciat:
Ego ..
Mihi ..
A me ..
Nos ..
Nobis ..
Ille ..

Discrepant quoque in Pronominibus aliqantum Lappones, Fennii, Esthii, Ungari. Non ita tamen, ut varietatem dialecti non facile agnoscas. Lappones Finmarchiĉ Pronomina ego, tu, ille, nos, vos, illi. Efferunt per: mon, ton, son, mii, tii, sii. Ungari vero dicendo: én, te, ö, mi, ti, ök. Adeoque pluralis nos, & vos idem est apud utrosque.

Relativum qui, quĉ, quod, duplex datur apud Ungaros ki, & mi, utrumque hoc ki, & mi apud Lappones quoque habetu. Et quidem servato etiam peculiari relativa hĉc construendi modo. Nam, si relativum qui, respondeat substantivo rei viventis, utuntur Ungari voce ki, e contra, si substantivum, cui respondet relativum qui, denotet rem non viventem, utimur particula mi. Non recte dicerem Ungarice. mi szol? (quis loquitur?) sed dicere oportet: ki szól? & rursus non dicitur ki esett? (quid cecidit?) sed mi esett? Eandem regulam Leemius prĉscribit, pro usu Lapponum ki, & mi Grammaticĉ suĉ pagina 84, & sequentibus.

Particula Lapponica Jezh: seu ut a Svecis Grammaticis scribitur ez, vel egie, significat ipse; eadem particula ez, apud Ungaros significat Iste, hujus Genitivo egien, prĉfigunt Lappones Svecici pronomen Mo, & obtinent Moegien, (ego ipse) seu (proprius) atque hinc Ungarorum Magam, (ego ipse) oriri prorsus non dubito. Cĉterum quemadmodum Ungari loco possessivorum (meus, tuus, suus) utuntur Genitivis pronominum (ego, tu, ille.) Ita & Lappones. Quod tamen intelligendum de illis casibus, quando res possessa occulte subintelligitur. Si enim res possessa expresse ponatur ut: liber est meus. Loco possessivi meus, non licet uti genitivo pronominis ego, sed ex substantivo liber formari debet possessivum, ope particularum quarundam ipsi siffigendarum. Ut jam patebit.

DE SUFFIXIS POSSESSIVIS.


Tota vis, atque energia Idiomatis, de quo mihi sermo est, consistit in recto particularum suffigendarum usu. Eĉdem linguam discere volentibus, difficultatem pariunt vix superabilem, cum non solum in nominibus, sed etiam in verbis, atque adverbiis copiose adhibeantur. Ipsi certe Grammatici usum horum suffixorum, eorumque varietatem, & diversitatem regulis comprehendere volentes, molestias sentiunt non modicas, unde non iisdem viis, neque iisdem observationibus ad eundem terminum pervenire laborant. D. LEEM negotium hocce breviter absolvit, & pro rei gravitate fortasse nimium breviter. Dicit enim: Possessiva Meus, Tuus, Suus, Noster, Vester, Illorum, exprimenda esse, adjiciendo Nomini, in suo casu, & numero jam constituto, particulas sequentes, am, ad, es, ĉmek, ĉdek, ĉsek. Si autem Nomen sit in Dativo casu, particulas suffigi debere has: Assam, assad, asse, assamek, assadek, assasek. Atque his totam de nominibus Possessivis Doctrinam absolvit.

Non sic apud Ungaros, in quorum Grammaticis maximam semper partem Possessivorum explicatio occupat. Etsi enim possessivum primĉ Personĉ interdum formetur suffigendo Nomini particulam ám, ut Pater meus, (Atyám) id tamen non evenit generaliter, alias enim suffigi debet particula em, alias om, alias im, pro varia nempe Nominis absoluti terminatione. Sic quoque, etsi ad exprimendum possessivum secundĉ Personĉ interdum suffigi debeat particula ád, ut: tuus Pater, (Atyád) interdum tamen suffigendum est ed, interdum od, pro varia itidem nominis absoluti terminatione. Ad exprimendum vero Possessivum suus, seu tertiĉ Personĉ jam a, jam e, jam i, suffigitur. Idem sentiendum de Possessivis pluralis Numeri; nempe noster, vester, illorum. Ad quĉ exprimenda suffixis utimur omnino diversis, tum ob variam terminationem Nominum absolutorum, tum ob varietatem Personarum, tum ob diversitatem Numerorum. In possessivis enim quatuor casus Ungaro considerandi veniunt.
  1. Si & possessor, & res possessa sit in singulari, ut Pater meus.
  2. Si possessor, sit in singulari, & res possessa in plurali, ut Patres mei.
  3. Si possessores sint in plurali, res possessa in singulari, ut Pater noster.
  4. Si & possessores, & res possessa sint in plurali, ut Patres nostri.

In singulis his casibus particulĉ suffigendĉ diversĉ sunt, & reipsa diversĉ esse debent, si lingua bene culta supponatur. Sic in casu
1. Meus Pater, Atyám.Tuus, Atyád.Illius, Atya.
2. Mei Patres, Atyáim.Tui, Atyáid.Illius, Atyái.
3. Noster Pater, Atyánk.Vester, Atyátok.Illorum, Atyok.
4. Nostri Patres, Atyáink.  Vestri, Atyáitok.  Illorum, Atyáiok.

Alia Nomina, quĉ aliter terminantur quam Atya, aliis particum suffixis, ut dixi, gaudent, sed ea brevitatis causa prĉtereo.

Tanta cum sit apud Ungaros in formandis possessivis particularum suffigendarum varietas, & multitudo, apud Lappones e contra perpaucĉ, eĉdem semper, & invaritatĉ meneant. Concludendum esse judico, magnam suffixorum partem apud Lappones intercidisse, rese vatis pauculis, & quĉ omnibus nominibus promiscue eadem semper suffigant. Quod si autem, suffixa, quibus Ungari prĉ Lapponibus abundant, reipsa apud Lappones nunquam existerunt, illa profecto ab Ungaris, per tot secula linguam Patriam egregie excolentibus, concinnitatis, & facilioris elocutionis gratia poterant introduci. Quid? quod mihi suspicio orta est, inde etiam fieri posse, ut plura, & magis variantia suffixa in Grammaticis Ungarorum occurant, quam in Leemiana: quod nimirum Grammaticarum Ungaricarum Magistri, Idiomatis Patrii genium funditus sibi perspectum habentes, & varios Ungarorum loquendi modos ab infantia edocti, veterum prĉterea scriptorum, & recentiorum librorum (*) copia instructi, diversitatem hanc suffixorum penitius introspexerint, neque contemnendam rati, in Grammaticis suis enucleatius pertractandam susceperint. Quod ipsum ita certe prĉstiterunt, ut nemo exterorum, si prĉsertim libris destitutus sit, id pariter facturus unquam, facile videatur.
(*) Inter quos merito refertur: Chronicon mundi a Stephano SZÉKELY editum Cracoviĉ MDLVIII. Chronica Ungariĉ Gaspari HELTAJ Claudiopoli MDLXXV. Versio Marci AURELII, item Hugonis GROTII sumptibus Potentissimi Regis Sveciĉ. Versio Telemachi a Comite HALLER facta. Item: Opera Multiplica Emin. S. R. E. Cardinalis PÁZMÁNY, KÁLDY versio Bibliorum in Folio excusa Tyrnaviĉ. Pauli ESZTERHÁZI Altas Marianus in Fol. LISZTI de Clade Mohátsiana in Fol. ZRINI, de Obsidione Szigetana. Poetĉ minores: Gyöngyösi. Révai. Balassa. Rimai, aliique.

DE SUFFIXIS VERBALIBUS.


Verbis quoque adjungi suffixa, & ipsa in Possessiva qodammodo transire bene advertit D. LEEMIUS. Unde eam doctrinam Pag. 105. & sequent. fusius exponit. Dicitque communiter id evenire in verbis precandi, optandi, mandandi &c. quĉ a Latinis, cum particula ut construuntur. v. g. rogo, ut des. mando, ut eas. in his casibus conjunctionem ut emanere in Lapponico, & verbum des, vel eas, construi cum suffixo secundĉ personĉ. Quomodo autem hĉc suffixo fieri debeat? mirum se torquet; in plerisque fieri deberet addendo aliquid ad Imperativi secundam personam. Sed hanc generalem regulam multis exceptionibus limitat, ratione scilicet terminationis verborum, tam in prima, quam in secunda, & tertia persona prĉsentis temporis Indicativi, quam iterum ratione terminationis ipsiu Imperativi. Ungari non solum verba petendi, optandi, mandandi, sed etiam potentialia, item decet, oportet &c. eodem plane modo, quo Lappones construunt. Nempe conjunctionem, ut, (qua latini plerumque utuntur) omittendo, & verbo subsequenti, suffixum adjiciendo aliquod conveniens. Sic; decet: ut ego videam. (illik látnom) quasi decet videre me. Illud: me exprimunt per suffixum om (illik látnod) decet videre te, illud: te exprimunt per suffixum od. &c. Similia autem formantur non magno negotio ex infinitivis verborum, ut in Grammaticis Ungaricis dilucide expositum est.

DE SUFFIXIS ADVERBIALIBUS.


Adverbia duplicis generis in hoc Idiomate occurunt, alia vocari possunt Prĉpositiones, quĉ vocibus prĉponuntur, & varios casus regunt. Alia reipsa vocibus suffiguntur, & in unum cum ipsis vocabulum coalescunt. Neque reipsa prĉpositiones vocantur, nisi eatenus, quatenus ĉquivalent talibus particulis, quĉ in aliis Idiomatibus prĉpositiones audiunt.

Prioribus illis, seu vere prĉpositionibus, tam Ungari, quam Lappones particulas am, ad &c. Suffigere solent, ut sic ostendatur cujus Persona, & Numeri pronomen sit, ad quod prĉpositio pertinet. e. g. Post, Ungarice dicitur: után, si velim dicere: post me, adverbio után suffigitur particula am primam personam designans, dicoque: utánam. Mellet. (penes) suffigendo em, fit Melletem (penes me) Sed hic quoque notandum, plures particulas suffixas existere apud Ungaros, quam Lappones, ut supra dictum est.

DE PRĈPOSITIONIBUS.


In Idiomatibus plerisque omnibus habentur prĉpositiones a, ab, ex, cum, in, de, &c. his prĉpositionibus in Lapponum, seu Ungarorum Idiomate respondet suffixa quĉpiam, quĉ nominibus subjunguntur. Atque huc pertinent casus, qui a plerisque Grammaticis ablativi appellantur, & quos ego in Declinatione Nominum superius sponte omisi. Dum enim LEEMIUS dicit vocem Rakadusa (oratio) in ablativo habere Rakadusain, vel Rakadusast, reipsa particula in, & st ĉquivalent prĉpositionibus cum, & ab. Seu diceres, cum oratione, ab oratione. Eadem suffixa Grammatici Svecici considerant, ut diversas casuum Terminationes. Hinc videas apud illos prĉter ordinarios sex casus, etiam Locativum, mediativum, factivum, nuncupativum, penetrativum, instructivum &c. adduci. D. autem LEEM sic se explicat: Dum apud latinos aliqĉ prĉpositiones alium casum regunt, quando quietem significant, & alium, quando denotant motum, apud Lappones voces non ponuntur ad diversos casus, sed ipsarum solum terminatio paululum immutatur. Quĉ quidem omnia etiam apud Ungaros reperiri, vel ex hoc uno exemplo patebit. Ungarus enim dicit; lignum: fa, a ligno: fátol, ex ligno: fábúl, de ligno: fárol, cum ligno, fával, pro ligno: fáért, ad lignum: fához, apud lignum: fánál, supra lignum: fára, super ligno: fán, in ligno: fába, in lignum: fában, in lignum mutatus fává.
 

[index] [dedicatio] [§.1] [§.2] [§.3] [§.4] [§.5] [§.6] [§.7] [§.8] [§.9] [§.10] [§.11] [§.12]