Redditus: English Hungarian German

§. VIII.
Idioma Ungarorum, & Lapponum Idem esse ostenditur ex vocabulis utrique genti communibus.

Quotquot harmoniam inter gentium diversarum linguas adstruunt, catalogum texere solent vocaborum, utrique genti usitatorum, id mihi quoque faciendum intelligo. Priusquam tamen Elenchum ipsum adscribam, hćc necessario prćmonenda duxi.

Primo. In hoc Elencho nullum vocabulum Lapponicum adduco, quod non in Nomenclatore LEEMII existeret. Neque ullum Ungaricum, quod non in Lexico Ungarico MOLNÁRII reperiretur. Idque propterea, ne quis existimet, me ad augendum catalogum, voces aut Lapponicas, aut Ungaricas mala fide retulisse. Interea plerorumque Ungarorum judicium est, quod si vocabulorum loco, quć e MOLNÁRIO desumpsi, voces attulissem, prout plebi nostrć agresti, & rusticć, in diversis Regni partibus, in usu sunt, servata prćsertim rudi eorum, & inculta pronunciatione, quod, inquam, hć cum Lapponicis adamussim, & adćquate congruissent. Rem itaque mihi, Patrićque nostrć pergratam facerent, qui, dum in diversis Regni Provinciis degunt, & plebem circumpositam in sermone suo, a culta Ungarorum dialecto divertere audiunt, diversitatem hanc adnotare, & mecum data opportunitate communicare dignarentur. Cum enim R. Pater HEEL opusculum hoc prćsens benevole plane, ac prope ut suum complectatur, idque Expeditioni suć Litterarić inserturus tertium typis excudendum curaturus sit, ego diversitatem plebeji sermonis, certis Authoribus edoctus, non sine grata Ipsorum memoria, in egregios usus adhibere potero. Prćsertim, si ae mihi accuratius communicarentur, in quibus Siculi a Jázygibus, & utrique ab Ungaris cćteris divertunt. His enim cognitis: promptius argumentari licebit, ad quam dialectum Populorum Septentrionalium pertineant Siculi? ad quam Jazyges? ad quam ceteri Ungari proximius accedant. quć res, quemadmodum summi momenti est, Patrić Historiam elucubrantibus, ita me cogit, iterum, atque iterum eorum opem publica hac prece implorare, quos Domicilium, & Muniorum suorum Ratio his observationibus faciendis reddidit aptiores.

Secundo. Ex hoc Elencho studiose exclusi omnia illa tam Lapponica, quam Ungarica vocabula, quć quoquo modo suspicionem movere possent, quod non sint Genti propria, sed ab aliis mutuata. Talia sunt: ad DEUM, & Fidem pertinentia. Item, nomina ad statum Politicum, Militarem, Oeconomicum, agrorum culturam spectantia. Nomina item. Terrć fructuum, altilium, domesticć supellectilis. &c. &c.

Tertio. Quando propter diversitatem dialectorum e Tabula II. litterarum permutationem, transpositionem, additionem adhibeo, id raro, & caute prćstare conatus sum, probe sciens, quod multi hac licentia abusi, quilibet faciant ex quolibet. Sed nempe eodem artificio, quo similitudinem vocabulorum probare volunt, dissimilitudinem produnt. Ego, licet iisdem permutationibus uti possem, quas inter Lappones Svecić reperiri supra ostendi, ipsis tamen consulto abstineo, contentus illis duntaxat uti, quas D. LEEM inter Lappones Finmarchić Maritimos, atque Montanos intercedere luculenter docet, & allatis exemplis demonstrat.

Quarto. Neque mihi sequendum uxi illorum exemplum, qui voces easdem, sed in contrario sensu a diversis gentibus usitatas, pro argumento convenientić adducunt. Quare vocabula mei Elenchi apud utramque gentem idem prorsus, aut idem fere significant. Si enim neglecta significatione, omnia vocabula Lapponica adscribere voluissem, quć apud Ungaros quoque, sed in diversa significatione, reperiuntur, totum fere Nomenclatorem huc transcribere debuissem.

Quinto. Cum Nomenclator Lapponicus D. LEEMII non sit perfectum Lexicon, nomina composita, & derivata pauca complectitur. Ignoscere itaque debet Lector, quod in Elencho quoque meo composita, & derivata rarius, quam fortasse cuperet, obveniant. Sed defectus iste compensari abunde poterit, ubi amplum Lapponicum Lexicon Authore eodem LEEMIO lucem publicam viderit.

Sexto. Licet vi observationis 2. Tabulć I. Leemianum A ćquivaleat plerumque Ungarorum litterć accentuatć Á, id tamen non obtinet in terminatione verborum; hćc enim a Lapponibus sono depresso, & ad O accedente enunciari certum est; quod quidem in ortographia Leemiana exprimi deberet per geminum A, nisi brevitati studeas. Ab Ungaris recte exprimitur per simplex A, & tantillum differt ab O. Neque moveri quis debet propterea, quod videat verba Ungarorum quć piam in litteram K definere, dum Lapponum verba omnia desinunt in M, apparens ista discrepantia §. XI. tolletur. Prćterea in vocum quarundam fine littera Leemiana s, Ungarorum sz ćquivalens, revera in ore Lapponum sonat ut Ungarorum s.

Denique. Si quorumpiam Lapponicorum vocabulorum significationom, quć in Nomenclatore Idiomate Danico exponitur, non plane adamussim latine reddidissem, id Interpretibus meis a Benevolo Lectore ignosci peto.

ELENCHUS
Centum quinquaginta Vocabulorum Ungaris, & Lapponibus communium.

Numerus vocabulo Lapponico prćfixus indicat Pagmam Nomenclator: Lapponici, qua continetur vocabulum subsequens. Numerum sequitur vox Lapponica prout citata pagina a LEEMIO scribitur. Hanc excipiunt observationes Tab. I. quibus usus sum ad prćcedentem vocem orthographia Ungarica excribendam, ećque numeris Arabicis notantur. Romani autem numeri designant observationes Tab. II. quarum ductu, vocabulum Lapponicum ob verietatem dialecti, variari potest. Columna penultima voces complectitur Lapponicas ortographia Ungarica scriptas. Denique columna ultima exhibet voces Ungaris hodie usitatas, prout ipsas in MOLNÁRII Lexico reperire est.
  LapponiceUngarice
304.Ćlam, ex observatione 4. scribendum est Élam. Lapponibus significat vivo. Ungaris vivo significat Élem, vel Élek.Élam.Élem.
.Ćled. ex obs. 4. Éled. ex obs. vero II. scribi potest Élet. Lapponibus signif. Tempus vitć. Ungaris vitam.Elet.Elet.
.Ćlle. ex obs. 4. & omissa littera l, scribitur Éle. signif. Lapponice vivens, vivus. Ungaris Élö idem significat.Éle.Élö.
.Ćllo. ex obs. ut supra, Élo. Hoc nomine, referente LEEMIO, Lappones compellant suas opes, divitias. Ungari Élés vocant annonam, penum, victualia. En Opes Lapponicas!Élo.Élés.
.Ćletam. ex obs. 4. Életam signif. vivere facio. Ungaris idem significat Éltetem.Életam.Éltetem.
377.Nielam. ex obs. 8. scribi debet Nyelam. Ungaris, & Lapponibus significat glutio.
Ex verbo Nyelem derivatur Ungarorum Nyelv, lingua. Cujus pronunciatio si cui durior videtur, is qućso pronunciet vocem, Nomenclatoris pag. 604. scriptam: Niuovzh, lingua. Linguam (in sensu Idiomatis) Lappones dicunt Giel; quod magis accedit ad Nyelv Ungarorum.
Nyelam.Nyelem.
.Nielatam. ex obs. 6. Nyelatam. Lapponibus, & Ungaris sino glutiti.Nyelatam.Nyeletem.
486.Niaalom. ex obs. I. & 8. omnino scribi debet Nyalom. Ungaris, & Lapponibus signif. prorsus idem, nempe; lambo.
Ex hoc verbo Nyalom Lappones derivant Nyalme os. Ungari Nyál dicunt salivam.
Nyalom.Nyalom.
.Niaalotam. ex obs. I. & 8. scribi debet Nyalotam. ex 3. autem scribi potest Nyalatam. significat Lapponibus sino lambi. Ungaris Nyalatom idem.NyalatamNyalatom
.Niaalodam. ex obs. I. & 8. itidem scribi debet Nyalodam. Lapponibus est lente, meditative lambo. Ungaris Nyalódom prorsus idem.Nyalo-
dam.
Nyaló-
dom.
349.Solve. ex obs. 12. Szolve. Lapponibus signif. sinum oris. Ungaris os dicitur Száj, quod convenit cum Careliis, qui os dicunt Szu. Esthii quoque os vocant Szui; cćterum Ungaris vox dicitur Szo.Szolve.Száj.
577.Zulom. ex obs. IX. scribi potest Sulom. & ex 12. Ungarice scribetur Szulom. Lapponibus signif. loquor. Ungari loquor dicunt Szolok, vel Szolom.Szulom.Szolom.
27.Karodom. ex obs. 2. Károdam. Lapponibus signif. blasphemo, execror. Idem significat Ungaris Káromlom, Káromkodom.Károdom.Károm-
kodom.
390.Shiaalom. ex obs. I. & 13. scribi deberet Salom. sed ex X. scribi potest Tsalom. & cum Ungarorum Tsalom significatione adamussim congruet; utrisque nempe significat garrio, verba do, impostorem ago.Tsalom.Tsalom.
.Shiaalas. ex obs. iisdem. & ex obs 2. scribatur Tsalás. Ungaris, & Lapponibus significat garritum, imposturam.Tsalas.Tsalás.
.Shiaallo. ex observationibus superioribus Tsalo. Ungaris ćque. ac Lapponibus impostorem significat.
Quod si voces: Shialom, Shiaalas, Shiaalo vi observationis X. alicui placuerit ortographia Ungarica exscribere: Szolom, Szolás, Szolo: eć erunt Ungaricć, & significabunt: loquor, loquela, loquens.
Tsalo.Tsalo.
284.Aaalon - dafte. Compositum ex dafte, os ossis, & Aalon. Significat Lapponibus maxillam. Ungaris áll, est maxilla, mentum.Alon-.Áll.
319.Bouvs. ex obs. 3. & 12. scribitur Bausz Lapponibus significat Labium. Ungari quidem labium vocant Ajak. Sed Mystax iisdem vocatur Bausz.Bausz.Bausz.
650.Zhialbme. ex pronunciatione Lapponum scribi potest Salme, vel Szeme. Significatque oculum. Ungari oculum vocant Szem. Fenni vero Szilme. Esthii Szim. Carelii cum Ungaris Szem.Szemme.Szem.
189.Giet. ex obs. VIII. Kiet. significat manum. Esthii Käzi, Fenni Keszi. Carelii vero Kez, & Ungari Kéz dicunt.Kiet.Kéz.
12.Garniel. ex obs. 8. & VIII. Karnyel. Lapponibus significat cubitum. Ungaris Karnyil est compositum ex Kar brachium, & nyil quasi brachii apertura. Interea Ungari cubitum quoque dicunt Kar.Karnyel.Karnyil.
356.Nikke. Lappones vocant cervicem. Collum Ungaris dicitur Nyak.Nikke.Nyak.
.Nauvgos. ex obs. VIII. Nauvkos. Significat Lapponibus contumacem, pervicacem. Idem Ungaris Nyakos.Nauvkos.Nyakos.
62.Mieelg. ex obs. II. scribi debet Miely. Lapponibus significat pectus. Ungaris Mely pectus dicitur.Miely.Mely.
50.Vuor. Lapponibus est Sanguis Fenni Sanguinem dicunt Veri. Esthii Verri. Ungari Vér.Vuor.Vér.
.Vuoris. Lapponibus significat Sanguineus. Ungaris Sanguineus dicitur véres, sed si ex obs. 7. Leemianum Vuoris scribatur Vöris. conveniet cum Ungarorum Vörös ruber, rubei coloris.Vuoris.Vörös.
169.Saeppe. Ex obs. 4. & XI. Eppe. significat Lapponibus bilem. Ungaris idem.Épe.Epe.
133.Mirko. Ex obs. 5. Mérko, & ex VIII. scribi potest Mérgo. Lapponice significat Venenum, quod Ungaris Méreg dicitur.Mérgo.Méreg.
568.Vuodnom. Lapponobus significat Venor ferus. Unde fera ipsis dicitur Vuod. Ungaris vad. Venor, Ungari dicunt Vadászom.Vuod.Vad.
207.Sorv. ex obs. 3. & 12 scribi debet Szarv. Lapponibus significat cervum. Ungari cervum vocant Szarvas.Szarv.Szarvas.
209.Zhioaarve. ex obs. 6. & 14. scriberetur Tsórve. sed ex obs. X. Szórve Lapponibus dicitur cornu. apud Fennos Szarvi significat cornu. Esthii dicunt Szarv, prorsus ut Ungari.Szórve.Szarv.
.Zhioaarvos. ex iisdem observationibus Szórvos. Lapponibus significat caput Tarandi cornibus ornatum. Ungaris Szarvos est cornutus.Szórvot.Szarvos.
408.Zhiorra. ex obs. 14. Tsorra. Lapponice significat agmen cervorum Tarandorum Ungaris Tsorda est agmen cornuti pecoris.Tsorra.Tsorda.
389.Niuol. ex obs. 8. Nyuol. significat Lapponibus sagittam. Fenni dicunt Nuol, Esthii Nool, Ungari Nyil.Nyuol.Nyil.
.Dolgge. ex obs. II. Tolge. significat plumam. Ungari plumam vocant Toll.Tolge.Toll.
401.Bćse. ex obs. 4. & 12. debet omnino scribi Bésze: & ex obs. VI. Fésze. Lapponibus significat nidum. Ungari dicunt Fészek.Fésze.Fészek.
89.Manne. ex obs. 2. scriberetur Máne. & significat Lapponibus ovum. Esthii dicunt Munna, Fenni Muna. Ungari Mony.Mane.Mony.
271.Vuosshiam. ex obs. 7. & 17. scribi debet Vösam. Sed ex V. scribitur Fösam, vel ex X. Fözam. Significat Lapponibus, & Ungaris Coquo.Fözam.Fözöm.
.Vuosshiatam. ex obs. iisdem Fözatam, signif. utrisque curo coqui.Fözatam.Fözetem.
.Vuosshius. ex obs. superioribus Fözus. Lapponibus, & Ungaris significat coctio.Fözus.Fözés.
.Vuosshie. ex obs. ut supra Föze. Lappones vocant cocum. Ungaris est Fözö Coctor, Cocum enim proprie compellant Szakáts. Lapponibus Szokos est res, quć sub coctione tumescit.Föze.Fözö.
331.Malees. ex obs. 2. scribi debet Málés Lapponibus significat quodqunque cibi genus. Ungari Málé vocant speciem placentć dulcis, & plebis edulium.Máles.Málé.
498.Vuoigi. ex pronunciatione Lapponis scribendum est Voj. Butyrum significat Lapponibus. Fenni quoque, & Esthii dicunt Voj. Ungaris Vaj, butyrum.Voj.Vaj.
273.Toppetalam. Significat Lapponibus enutrio, educo, & affinitatem habere videtur cum Táplálom, quod Ungaris idem prorsus significat.Toppeta-
lam.
Táplá-
lom.
98.Bćresh. ex obs. 4. & 13. scribi omnino debet Béres. Lapponibus signif. totam Domus familiam. Ungari certum famulitii genus vocant Béres.Béres.Béres.
8.Sakko. ex obs. 12. scribitur Szako. Lapponibus significat prosapiam. Habentque plura derivata elegantia, sed Ungaris jam ignota hodie. Unicum verbum szakok in simili sensu adhuc usurpant. Unde: ágyábul szakott, ipsis est: ejus thoro progenitus, generatus.Szako.Szakok.
141.Giermom. ex obs. 4. & 10 scribendum est Gyérmom. Lapponibus significat, usum rationis acquiro, a radice Gyérme ratio, intellectus. Ungaris, & verbum hoc, & ejus radix, & cćtera derivata incognita sunt. Pueros tamen, seu qui usum rationis acquirunt, notissimo vocabulo Gyermek appellant. Cujus quidem vocis originem, & radicem apud Lappones nobis qućrendam quis credidisset? Sed plurima alia hujus generis invenient Ungari, si novum LEEMII Lexicon Lapponicum perlustrare ipsis placuerit.Gyerme.Gyermek.
137.Mieel. Lapponibus signif. mentem, ingenium, Esthii dicunt Meel. Ungari Elme, quasi per anagrama.Mieel.Elme.
.Simile anagrama faciunt ex Lapponico keresz, quod vehiculum Lapponicum () significat. Ungari enim currus, & vehicula Szekér vocant.Keresz.Szekér.
248.Duouvdam. ex obs. 7. & II. scribitur Tuodom. signif. scio. Ungaris Tudom, vel Tudok idem.Tuodom.Tudom.
.Duodatam. ex obs. iisdem Tuodatam significat facio sciri. Ungaris Tudatom idem significat.Tuoda-
tam.
Tudatom.
.Duttevas. Significat Lapponibus rem quć scitur, noscitur. Ungaris Tuttas est res nota, vulgata.Tuttevas.Tuttas.
.Tuodos. ex obs. 7. Tudos. Utrisque significat sciens, noscens.Tudos.Tudos.
521.Bisom. ex obs. 17. Bizom. Lapponibus significat firmiter sto. Ungaris autem firmiter confido.Bizom.Bizom.
.Bisoladam, Bisodom, Bisotam. Conor esse firmus. Similia quoque apud Ungaros reperiuntur: Bizodalom, Biztam.Bizola-
dam.
Bizoda-
lom.
522.Bissol. ex obs. 17. Bizol significat Lapponibus firmiter. Ungari dicunt Bizony firmiter, certe.Bizol.Bizony.
110.Onokosztam. ex obs. 3. Anakosztam. Lapponibus significat suspicor. Videtur accedere ad Ungarorum Gyonokosztam suspicatus sum, Gyanokozok Ungaris suspicor.Anakosz-
tam.
Gyano-
kosztam.
653.Onokosat. ex obs. eadem Anakoszat. Significat suspicax. Ungari Gyanokozas dicunt suspicionem, & Gyanokozo suspicax.Anakosat.Gyano-
kozás.
109.Vikke. ex obs. 5. Vékke. Significat Lapponibus, error, vitium. Ungaris Idem est Vétek, vel Vétke.Vékke.Vétke.
252.Vaidam. Vaidelam. Lapponibus significat queror, accuso, Ungari dicunt Vádolom.VaidelamVádolom
478.Zhiaskom. ex obs. 14. Tsaskom significat percutio, tundo. Ungaris Tsapom idem significat.Tsaskom.Tsapom.
536.Rangastam. ex obs. 2. & 12. Rángásztam significat verbero. Ungaris Rángasztom hinc inde traho. Quod inter verberandum usuvenit.Rángasz-
tam.
Rángasz-
tom.
626.Vćratam. ex obs. 4. Vératam. Lapponibus est punio, verbero. Ungaris Veretem signif. verberari facio. Verbero autem dicunt Verem.Veratam.Veretem.
536.Shiiggom & obs. 13. Sigom. sed ex X. Tsigom. Lapponibus signif. punio, castigo. Uti etiam Tsigolam, Tsigodalom. Ungaris Tsigázom est torqueo, Tsigázo tortor, Tsiga cochlea tortoria.Tságom.Tsigázom
185.Zhićrom. ex obs. 5. Zhiirom & ex X. Sirom. Significat fleo. Ungaris Sirom idem.Sirom.Sirom.
.Zhićrolas ex obs. iisdem Sírolás significat fletus. Ungaris Sirolás, Siratás, Sirás dicitur.Sirolás.Sirolás.
.Zhićrotam. ex obs superioribus, & 3. Siratam. Lapponibus signif. fleo. Ungaris defleo.Siratam.Siratom.
252.Biegom. Lapponibus est Lamentor de animantibus ćque, ac hominibus usurpatur. Ungari dicunt Bögök.Biegom.Bögök.
194.Buoshie. ex obs. 7. & 13. scribitur Buse. Significat Lapponibus acerbitas, dolor. Ungari acerbitatem animi vocant Bú, & Búsos acerbus.Buse.Búsos.
176.Addom. Lapponibus est do, tribuo. Non probo eorum opinionem, qui id a Latinorum addo derivant; cum Ungari quoque dicant, Adom do, trado.Adom.Daom.
.Addetam. Signif. dari facio. Ungari dicunt Adatom.Adetam.Adatom.
.Adde. Significat eum, qui dat. Ungarice Adó.Ade.Ado.
.Adaldak. Significat Lapponice donum. Ungaris significare posset rem datam. Donum enim proprie dicitur Ajándék.Ádaldak.Ádaldak.
.addaltas. Donum rem perditam invenienti, & restituenti dari solitum. Ungari similem mercipotum dicunt Áldomás.Ádaldas.Áldomás.
330.Mćredam. ex obs. 4. & II. Méretam. Lapponibus signif. Mensuro. Ungaris Méretem est sinu mensurari. Mensuro autem Merem dicunt.Méretam.Méretem.
.Mćrre. ex obs. 4. Mére. Significat mensuram. Ungari dicunt Mérö, vel Mérték.Mére.Mérö.
653.Arvo. Significat pretium rei venalis. Ungari dicunt Ár, Áro, Árulok venum expono.Árvo.Ár.
497.Zhieppe. ex obs. 14. Tsepe. Sed ex X. Szepe. Signif. Lapponibus pulcher, artificious. Ungaris Szép idem.Szepe.Szép.
206.Amees. ex obs. 4. & IX. Améz. Significat mellitus. Vox conjugatis propria, quasi diceres: dulcissime rerum! Ungaris mel est Méz.Áméz.Me.
511.Loigie. ex obs. 10. scribendum est Loigy. Significat mitem, mollem, mansuetum. Ungarorum Lágy prorsus idem.Loigy.Lágy.
624.Uigio. ex obs. 9. Uigyo. Significat verecundum, simplicem. Estque pronunciationis difficilis, ut Ungarorum Egyigyö, quod omnino idem significat.Uigyo.Egyigyö.
222.Bilam. ex obs. V. Vilam. Lapponibus significat mico, fulguro. Ungaris Villam est fulgur, a verbo Vilámlok fulguro, corusco.Vilam.Villam.
.Vielgad. Lapponibus lux, albedo. Ungari dicunt lucem világ. lucidus világos.Vielgad.Világ.
536.Suongiar. ex obs. 7. & 10. Sungyar Significat: radium Solis. Idem prorsus Ungaris est Suggár.Sungyar.Suggár.
49.Shićlgad. ex obs. 4. & X Tsélgad. Lapponibus significat radians, radiosus. Ungari Tsillag vocant stellam.Tsélgad.Tsillag.
35.Zavagak ex obs. 16. & VI. Tzafagak. Significat phaleras, & varia dependentia, quć vesti ornatus causa assuuntur. Eadem Ungaris in usu sunt, & Tzafrangak dicuntur.Tzafagak.Tzafran-
gak.
183.Rontzas. ex obs. 3. Rantzos Lapponibus significat complicatus. Ungaris rugosus, plicatus.Rantzos.Rántsos.
278.Gaure. verso au in ö, erit Göre, significat que Lapponibus curvum, inflexum. Idem Ungari dicunt Görbe.Göre.Görbe.
58.Vuofs. ex obs. 7. & V. Buvs Lapponice largum, latum significat, quod Ungaris dicitur Büv.Buvs.Büv.
593.Kuorras. ex obs. 7. Kurás. significat vacuus. Ungari dicunt üres.Kuras.Üres.
42.Ruddoi. ex obs. II. Rutoi. Lapponibus signif. infectus. Ungari infectum vocant Rút.Rutoi.Rút.
.Rudodom. ex obs. II. scribi potest Rutotom. significat inficio. Ungaris Rutitom prorsus idem.Rutotom.Rutitom.
620.Ruodzh. ex obs. 7. & II. Ruty. turpem, deformem significat. Ungaris turpis est Rut, turpitudo Rutság, Rutólom probris afficio.Ruty.Rút.
481.Poikom. Lapponibus significat excreo. Ungari Pököm dicunt excreo, exspuo.Poikom.Poköm.
.Poik. Lapponibus excrementum significat. Ungaris sputum.Poik.Pök.
374.Ćlam. ex obs. 4. Elam. Lapponibus signif. maneo, commodoro. Ungaris quoque Elek est maneo, quasi hic vivo.Élam.Élek.
165.Mćggam. ex obs. 4. Mégam. Lapponibus significat eo, ambulo. Ungaris idem est Megyök.Mégam.Megyök.
.Balgom. Balgadom. huc atque illuc vagor. Ungaris idem prorsus est Ballagok.BalgadomBallagok.
.Aagam. Prćmissa aspiratione Hagom. Significat gradior, scando, apud utrosque.Hagom.Hágok.
.Aagodom. Prćmissa aspiratione Hagodom. lente gradior. Ungaris Hagodok prorsus idem significat.HagodomHágódok.
482.Gudjo. Dicitur apud Lappones significare telam, qua sarcinas peregrinantes contegunt. Ungaris sarcina ipsć vocatur Gunya. Tentorium vero e tela extemporaneum appellant Gunyho.Gudjo.Gunya.
73.Vagie. ex obs. 9. scribendum est Vagy. Significat Lapponice vallem. Ungaris vallis dicitur Völgy.Vagy.Völgy.
.Var. Significat Lapponibus montem communiter Saxosum, e quo prospectus in diffitum patet. Ungaris arces in montibus plerumque structć dicuntur Vár. Urbes mćnibus cinctć, dicuntur Város; & vox hćc Vár in mappa Geographica Ungarić ćque frequenter recurrit, ac in mappa Finmarchić.Vár.Vár.
.Vardom. Varadom. Significat in monte, quasi in specula consistens, prospicio. Ungaris Várom significat expecto, & specula dicitur Várta.Várdom.Várom.
23.Metze. Significat campum. Ungari campum vocant Mezö.Metze.Mezö.
26.Ride. ex obs. 4. & II. scribatur Réte. Lapponibus est pratum. Ungari pratum vocant Rét.Rete.Rét.
188.Garde. ex obs. 2. & VIII. Karte significat sepes. Ungaris Kert est hortus sepibus cinctus, & sepio dicunt Keritem.Karte.Kert.
497.Suine. ex obs. 12. Szuine. Lapponibus equisetum significat, seu herbam oblongam in paludibus crescentem, qua exsiccata in manicis, & calceis utuntur ad arcendum frigus, estque simillima fćno. Ungari fćnum vocant Széna.Szuina.Széna.(*)
73.Autzhia. ex obs. 16. Autza. Lapponibus significat vallem angustiorem intra duos colles. Ungari plateam duplici domorum serie comprehensam Utza dicunt.Autza.Utza.(**)
(*)Viennensis Recensitor opusculi mei Hafnić editi, vocem Széna dicit esse originarie Sclavonicam. Id esti ita foret, non morarer omnino, juxta Monitum scilicet, quod Elencho meo infra subjunxi. Interea mihi videtur vox Széna vere, & proprie esse Ungarica. & Ungaris jam olim in Carjelica usitata, ubi hodiem gramen dicitur Széna. Cum enim Carjelii prius noverint gramen, quam Russis convixerint. & Ungari ante visam Pannoniam usi sint fćno, atque etiam vocabulum proprium his denominandis habuisse supponendi sint; nulla est ratio cur rejecto veteri vocabulo novum sibi Carjelii a Russis, aut Ungari a Sclavis postliminio mutuarent. Eodem argumento inducor, ut negem, vocem Szeno, qua Sclavi fćnum compellant, ex Ungarorum Széna esse desumptam. quid ergo? ajo: casu factum, ut vox similis apud diversas has Gentes, eandem significationem obtinuerit. Si Germanum interroges, quomodo Fratrem compellet? dicet: Bruder. Si idem ex Arabe, vel Persa seisciteris, respondebit itidem Bruder; an propretea inferre licebit Germanos vocem ab his gentibus mutuasse? non puto.

(**)Utrum vocabulum Utza (Platea) itidem sit Sclavonicum? ego, pro mea linguć hujus ignorantia, nescio. Alii, qui hoc Idioma se callere profitentur, ajunt: vocem utza non esse Sclavonicam. Plateam enim non utza, sed Uhlitza Sclavis compellari, id certum: vocem utza derivari a voce Ungarica út, viam significante, quemadmodum a Germanis vox , viam publicam significans, adhibetur quoque pro significanda platea. Vocem autem Sclavonicam Uhlitza, a simili aliqua radice derivari vix credo, cum a Sclavis viam publicam non út, sed ceszta nominari audiam.

  LapponiceUngarice
632.Zhiaetze. ex obs. 14. & 16. Tsatze Significat Lapponibus aquam. Et multum ab Ungarico Viz discrepat. Interim Fenni aquam dicunt Vezi. Esthii Veszszi. Carelii Vez.Tsatze.Viz.
566.Faule. Lapponibus significat lacum. Ungari fluvius dicunt Folyo-viz, quasi fluens aqua.Faule.Folyo.
402.Arve. ex obs. 2. Árve. Lapponice pluvia. Ungaris Árviz est repentina aquarum exundatio.Árve.Árviz.
537.Revzhia. Lapponibus significat littus saxis, & Lapidibus carens. Seu ubi excensio e naviculis est commoda. Ungari vadum, & ubi fluvius navicula transmitti potest, Rév appellant.Revtsa.Rév.
240.Jegn. Lapponibus significat glaciem. Ungari dicunt Jég.Jegn.Jég.
.Vuodzhie ex obs. 7. & VII. Fodzhie. sed ex II. Fodye. LEEMIUS dicit significare glaciem. Reipsa significat gelu, (causam glaciei) Ungaris gelu est Fagy.Fodye.Fagy.
.Vuodzhiom. ex obs. iisdem. Fodyam. Recte dicit LEEMIUS significare congelor. idem Ungaris dicitur Fagyok.Fodyam.Fagyok.
273.Basked. ex obs. 17. & VI. Fazed Lapponibus significat prć frigore digiti pruriunt. Ungari Fázik dicunt friget, & frigeo Fázok.Fázed.Fázik.
283.Zhiidn. ex obs. IV. & X. scribatur Szénn. Lapponibus significat carbonem. Ungaris Szén idem.Szénn.Szén.
46.Kov. ex obs. V. Kop. Significat Imaginem. Ungaris Kép dicitur imago.Kop.Kép.
453.Top. significat vaginam. Ungari vaginam vocant Tok.Top.Tok.
207.Zhieek. ex obs. VIII. & X. Szeg. Lapponibus significat angulum. Ungaris clavum. Sed angulum Ungari dicunt Szeglet.Szeg.Szeglet.
347.Luokko. ex obs. 7. Lúko. significat foramen. Ungaris idem est Lyuk.Lúko.Lyuk.
583.Daukom. ex obs. VIII. Daugom. obstruo, obturo. Ungari dicunt Dugom.Daugom.Dugom.
289.Lok. Lapponibus significat Seram. Ungari dicunt Lakat. Fenni, & Esthii seram vocant LuckuLok.Lakat.
.Inde habetur verbum Lapponicum Lokatam, obsero; quod Ungari efferunt per Lokatolom.Lakatam.Lakato-
lom.
528.Duorbom. ex obs. 7 Dorbom. Significat projicere lapillos. Ungaris projicio est Dobom.Dorbom.Dobom.
528.Kedge. Lapponibus significat lapidem. Ungari lapidem vocant Kö. Carelii Köv. Fenni Küvi.Kedge.Kö.
647.Liesso. Significat lente, remisse. Ungarice idem Lassan.Liesso.Lassan.
432.Laazhiidam. ex obs. I. & X. Lassidam. significat lentesco, remitto a vehementia. Ungaris Lassodom prorsus idem.Lasidom.Lasso-
dom.
197.Jottel. Lapponibus significat, cito, celeriter. Ungaris jöttel, jött significat, cito, celeriter venit. Quasi per pleonasmum, veniens venit.Jottel.Jöttel.
371.Jorgom, Jorgitom. significat roto in circulum ago. Hoc Ungari exprimut per Forgom, Forditom, Forgatom.Jorgom.Forgom.
639.Vaanam ex obs. I & 3. Vonam. Significat utrisque traho, extendo.Vonam.Vonom.
.Vaanatam, Vaanatalam, Vaanadaddam. idem quod supra, significare dicit LEEMIUS. Ungaris Vontatom est sino trahi. Vonogatom, Vonzom. traho.Vonatam.Vontatom.
190.Rokkal. Significat colum Lapponibus idem omnino Ungaris Rokka.Rokkal.Rokka.
268.Zhiuolm. ex obs. 7. & 14. Tsolm. sed ex XIV. Tsom. ita etiam Lappo pronunciavit. Significat Lapponibus nodum. Ungari nodum vocant Tsomo.Tsom.Tsomo.
.Zhiuolmam. ex obs iisdem Tsomam. Significat utrisque nodum facio.Tsomam.Tsomom.
.Zhiuolmodam. ex obs. ut supra Tsomodam significat Lapponibus nodis illigo. Ungari dicunt Tsomozom.Tsomo-
dam.
Tsomo-
zom.
562.Zhiagge ex obs. 14. & VIII. Tsakes Signif. Lapponibus Saccum. Ungari dicunt Zsak. MOLNÁR scribit Sák.Tsakes.Zsák.
342.Gask. ex obs. 12. & VIII. Kaszk. significat medium, medio loco. Ungaris idem signif. Köszt.Kaszk.Köszt.
23.Vaala-kest. ex obs. superioribus Valakeszt compositum ex keszt (medio loco) significat Lapponibus intra scapulas. Ungaris idem dicitur Vála-Köszt.Vala-
Keszt.
Vála-
Köszt.
195.Bćlle. ex obs 4. & VI. Féle. Lapponibus significat dimidium. Ungaris Fél idem.Féle.Fél.
187.Vare. ex obs. V. Báre. Particula optativa utinam! Ungari dicunt Bár.Báre.Bár.
55.Erit. vel Erijdi. ex obs. 11. Eridy. Significat Lapponibus apage hinc! abi! Convenit cum Ungarorum Eredgy. quod idem significat.Erijdi.Eredgy.
.Fuos. ex obs. 7. Fus. Lappones utuntur ad abigendos canes. Ungaris est formula homines quoque abigendi. canes abiguntur dicendo: Tzoki.Fus.Fuss.
589.Boddo. Lapponibus significat Tempus. Ungari Tempus vocant üdö. Ungarorum formula salutandi est Jó üdöt! Lapponum autem, buorre idet.Boddo.Üdö.
612.Niarzo. ex obs. 8. scribi debet Nyárzo. Lapponibus significat tempus, quo nives solvuntur. Ungari ćstatem vocant Nyár. Non ante hanc solvuntur in Finmarchia nives.Nyárzo.Nyár.
649.Dalve. Lapponibus dicitur hyems Ungari hyemem vocant Tél. Ver autem Tavasz.Talve.Tél.
356.Ja Lappo pronunciavit Ije. Significat noctem. Fenni dicunt Yo, Ungari Éj. unde noctu Éjel.Ja.Éj.
8.Nogom. Lapponibus signif. quiesco. Ungaris quies Nyugodalom. quiesco Nyugszom.Nogom.Nyugszom.
.Aigie. ex obs. 10. scribi debet Aigy. Significat Lapponibus levem somnum. Ungaris Somnus est álom, sed agy lectum vocant.Aigy.Ágy.
560.Vuoijon.ex obs. 7. & V. Bujom. Significat Lapponibus ita aquas subire, ut oculis res eripiatur. Ungaris Buvom, vel Buom est in genere: Oculis me subduco.Bujom.Bujom.

In gradibus consanguinitatis discernendis, & cognonmiandis Gens Lapponum ćque accurata, & copiosa est, atque Ungari. Dum enim Ungarus Fratrem, majorem natu, compellat Bátya, Juniorem ötse. Sororem, natu majorem, Néne, minorem Huga. Lappones distincto vocabulo compellant Patris Fratrem Seniorem Patre, & distincto Juniorem. Item aliter nominant Matris sororem Juniorem Matre, aliter Seniorem. Aliter Prolem Fratris Senioris, aliter Junioris &c. ex his juvat aliqua adferre.

Pater Lapponibus dicitur Atzhie, vel Atye. Ungaris Atya. Mater Lapponibus Montanis Ćdne, Maritimis Ćnne, convenit cum Ungarorum Anya. Ut autem jam hic videatur ćqualitas affixorum; Lappo dicit: Meus Pater, Atyám. Mea Mater, Ćnnám. Tuus Pater, Atyád. Tua Mater Ćnnád prorsus Ungarice. Nam & nos dicimus Atyám (meus Pater). Atyád (tuus). Anyám (mea Mater) Anyád (tua Mater.)

Frater a Lapponibus vocatur Veel. seu ex observationibus superioribus Fél. vel Fel; vox hćc Ungaris significat dimidium, eaque utuntur pro nominanda conjuge Feleség, eam quasi dimidium sui compellando. Lappones uxorem dicunt Akka, Feminam in genere Niszszon, Ungari Aszszony. Hic notari meretur, quod nullum Lexicon Ungaricum nos doceat, quomodo Fratrem in genere compellare debeamus. Interea manuscriptum vetus a me §. I. allatum, manifeste habet vocem: Feleim (Fratres mei.) Ex quo apparet, veteribus Ungaris Fratrem nominatum suisse Fel, uti hodiedum apud Lappones nominatur; an non ergo licebit nobis in posterum Fratrem nominare Fel? licebit profecto: atque utinam e simili manuscripto erui quoque posset, qualiter veteres, sororem in genere nominaverint? secus eam cum Lapponibus vocare debebimus Obba.

Proles a Lapponibus vocatur Menna. Ungari Meny tribuunt Nurui, Meny-Aszszony, sponsć. Lapponibus matrimonium inire significat: Nyáitalom Ungari circumscriptionibus utuntur. Avus Lapponibus dicitur Aigie, sed verius Ágy. Ungari Avum vocant ös, sed Fratriam, Ángya. Cćterum Ungaris Ágy, est senex, vetustus. Avia Lapponibus Akko, Ungaris ükkö. Vetulam autem Agno vocant Ungari. Sororis filium Lappones dicunt Nćp, Ungari Nap vocant socrum. Uxoris soror Lapponibus Sivju; apud Ungaros Su dicitur mariti frater. Orphanus Lapponibus Oaarbes, vel rectius Arves. Ungaris Árva. Proles Ultimo, & postremo partu edita, utrisque dicitur Vakarts.

Monitum. Si cuipiam qućdam Lapponica vocabula ab Ungaricis longius distare videbuntur, ea e Catalogo hoc tuto elinimare poterit, remanebunt tamen centenis plura, quorum cum Ungaricis convenientiam, ne severissimus quidem judex in dubium revocabit. Et licet numerus iste per sese magnus sit, longe tamen maximus evadet, ubi reliqua ex adversariis meis, tum plurima illa, quć in amplo Lexico Lapponico latent, & disquisitionem expectant, luci publica proposuero.

Quando autem istud? non prius utique quam, dum amplum Lexicon Lapponicum Leemianum, ortographia Ungarica exscriptum prostiterit: tum enim labor iste, & brevius, & majori cum fructu perfici poterit; volvetur liber ille plurim manibus, pluresque oculi plura videbunt; neque semel tantum eum inspexisse sufficiet, sed secundo, ac tertio erit pervolvendus. Mihi quidem certe accidit, ut quoties mea manuscripta perlustro, toties nova Lapponica vocabula reperiam cum Ungaricis conspirare, licet eadem jam ante, & sćpius legerim, quin mihi de convenientia eorum tunc quidem venisset in mentem. Nuper dum Posonii apud R. Patrem FALUDI versarer, eique mea manuscripta obiter inspicienda porrigerem, primo intuitu in vocem latinam forma, exemplar, modulus incidit. Ungari id vocant, a latinis mutuato vocabulo Forma, sed Lappones dicunt Minta, magis certe Ungarice quam nos, modulus enim ab Ungaris rectissime diceretur Minta, seu: sicut illud. Alius advertit a Lapponibus locum habitationis vocari Or, verbum autem Orom ipsis significare habito, & in suspicionem venit, inde nostrum Ország, quod Regionem significat, derivari. Hćc, & similia ab aliis observanda, & mecum imprimis, tam una cum meis Publico communicanda, in augmentum linguć Patrić insigniter servient. Tametsi enim lingua Lapponum, respectu rerum sibi ignotarum parca sit, & sterilis, in iis tamen rebus denominandis, quas usu quotidiano noverunt, non divitem modo, sed ad stuporem usque amplissimam fatentur Grammatici omnes, mirumque profecto videri debet, Gentem, quć neque in commune vixit hactenus, neque ullis litterarum adjumentis utebatur, tantam vocabulorum copiam usque huc conservare potuisse. Ut taceam ingentem illam ex eadem radice derivatorum seriem, de qua § XI. specimen occuret; singulare prorsus est, quod rem eandem, pro minimis circumstantiis paululum immutatis aliter, atque aliter nominare consveverunt. Sic: Viam dicunt Gejno. Sed Viam, quam ćstate tenent, vocant Bálhka, quam hyeme ingrediuntur, Ráti, quam vero conficiunt cum tota familia domicilium mutantes, Ajto; & si via vetus tecta sit nivibus, dicitur Déle.

Lapis in genere ipsis dicitur Kedge. Lapides teretes sparsim in montibus jacentes, Rászák. Congeries lapidum in montibus, Júva. Lapilli in littore, Tsevrák. Lapis in littore, cui alga, vel herba marina adhćret, Gargo. Lapis infra aquam, cui piscantium hamus casu interdum innectitur, Veimo. Lapis planus (Schistus) ad littus maris profunde in arenam demersus, & aliis minoribus circumdatus, VARRED (*) nuncupatur.
(*) Hinc nomen traxit Celeberrimus locus VARD-OE-HUUS quasi diceres: domus insulć VARD. Namque Norwegis huus significat domum, & oe, insulam, significatio autem vocis Lapponica VARRED cum situ, & natura insulć hujus adamusim conspirat. Unde nominari deberet VARREDOE, sed similioris enunciationis gratia dicitunt: VARDOE.

Tenuiter ningo: Lappones exprimunt per: Védam. Fortiter ningit; per szojtzam; ita ningit, ut res nivibus contegantur: Áijon. Recentes nives, non tamen valde altć, dicuntur: Vaszhme. Nives altć, per quas nemo adhuc ivit, Ebbatak; nives in grandinis formam congelatć: Séngas; nives in cumulum cuspidatum a vento conglomeratć: Tsásztesz. Globuli nivium, quibus pueri se mutuo impetunt, Tsákkes. Cumuli nivium e montibus devolutarum Gúlva. Nives in montibus residuć aliis defluentibus Jászsza. Nives molles dum solvi incipiunt Barg. Nives aquotć, quć vehiculis Lapponicis inter peregrinandum adhćrent, Súve &c. Addam adhuc paucula, ut appareat, quam accurati sint, in diversis sonis, & strepitibus distinguendis atque denominandis.

Tsaugedam. Strepitum edo, ut aqua effusa.
Tsavam. ut fluvius rapax per saxa volutus.
Nyaram. Susurro, ut rivulus leniter decurrens.
Sivgam. Sonum edo, ut aqua, in qua animal incedit.
Sztátsom. Sonum edo, ut aqua remo percussa.
Deszkam. Sonum edo, ut dum aliquid in aquam labitur.
Jújgam. Cano ad pellendos lupos.
Haszam. Clamo ut ebrius.
Motzardam. Prćtipitanter loquor ita, ut intelligi nequeam.
Vugatalam. Concitatus iracundia mecum ipso loquor.
Bérasztalam. Inter loquendum, alium compello nomine Patris, vel fratris, vel affinis, licet nihil horum sit.
Vastas. Qui blandiendo per diminutiva loquitur.
Szémom. In somno, dormiens loquor.
Nyiram. Strepitum edo, ut sal in ignem projectus.
Latzam. ut ignis in silva, vel ventus silvam perflans.
Sudam. Strepo, ut ignis affusa aqua.
Suvgam. Sonum edo, ut telum ex arcu excussum.
Suvam. ut lapis e funda emissus.
Tsorom. Strepitum edo, ut grando, dum decidit.
Rádam. ut lapis de monte devolutus.
Daskam. ut plenus saccus, dum in terram labitur.
Julam. Tinnio ut vas vacuum, si percutiatur.
Ladkam. Strepitum facio, ut lapillus in vase vacuo dum volutatur.
Szkólam. Ut vasa vacua dum invicem contunduntur.
Sebam. Strepitum facio, ut mus ligna rodens.
Girrim. Ita rodo, ut vestigia dentium remaneat.
Smergam. Strepo, ut ossa rodens.
Tserajdam. Strepo, ut arena intra dentes mandentis.
Dokkesztam. Sonum scolpi a procul audio.
Hakkaszam. Adhćreo, de globo, qui dum oneratur scolpus, in medio fistulć adhćret.
Gyejodam. De cane qui mota cauda blanditur.
Nyigom. De cane, qui ad portam strepit, ingredi volens cubile.
Szkalam. Sonum edo, ut cervorum cornua dum rixantur.
Leszkam. Sonum edo, ut ungulć cervorum Tarandorum currentium.
Gadtzam. Strepitum facio sorbillanti similem.
Szrubam. Sorbillo cum magno strepitu.
Julkam. Sonum edo, ut avide hibens.
Gurkam. Sonus, quem interdum facit potus, dum in guttur delabitur.

Num ex his, innumerisque aliis qućpiam sint, quć cum emolumento nostro non modico, civitate Ungarica donari possint? nunc per quirere minime vacat; alterius temporis id erit labor. In prćsentiarum mihi sufficit, ea commemorasse, quć ad demonstrandam linguć convenientiam necessaria esse duxi. Neque is sum, ut omnes illos fructus, & emolumenta, quć ex convenientia hac in linguam Ungaricam suo tempore deducenda sunt, mea unius opera absolvi, & exhauriri posse confidam. Sementem nunc sparsisse satis est, venient & messibus anni!
 

[index] [dedicatio] [§.1] [§.2] [§.3] [§.4] [§.5] [§.6] [§.7] [§.8] [§.9] [§.10] [§.11] [§.12]