§. VII.
De diversis Dialectis Lapponum Finmarchiæ, Montanorum, & Maritimorum.Inter Lappones Finmarchiæ diversas dari Dialectos, & ego expertus sum, & D. LEEM fuse exponit. Inter Lappones Montanos non ita magna est, cum aliquod inter se commercium habeant, quando certis temporibus in statis locis nundinarum causa conveniunt. Majorem diversitatem habent Lappones Maritimi inter se, cum ad varios maris sinus habitantes, rarissime se mutuo invisant. Maxima autem existit inter Lappones Maritimos, & Montanos, qui a se mutuo penitus sejuncti, & divisi vivunt. In quo autem hæc diversitas consistat? optime exponit idem D. LEEM in sua Grammatica. Ego observationes ipsius in sequentem Tabellam collegi. Ea um ductu vocem Lapponicam unius dialecti, in vocem alterius dialecti facile transmutare poterit quisque. Tabula eadem mihi erit usui, cum ostendere voluero, multa vocabula Ungaris propria, apud Lappones itidem reperiri. Sæpe enim Vox, prout Montanorum dialecto effertur, ab Ungarica abludit, at sebeam paulum, harum observationum ductu, permutemus, ut in dialectum Maritimis usitatam, transeat, cura Ungarica plane conspirat. Quod ipsum me facere posse, bona Lectoris venia confido, seu enim vocem Lapponibus Montanis usitatam, seu Lapponibus Maritimis receptam, cum Ungarica convenire ostendero, perinde est, cum & Maritimi, & Montani vere Lappones sint! TABULA II.
Exhibens observationes, quarum ductu vox Dialecti Lapponum Montanorum, in vocem Dialecti Lapponum Maritimorum, mutari potest.
videatur Grammatica D. LEEM a Pag. 371. ad 388.
| Loco litteræ | Scribi potest | ||
| I. | Ubi alii B enunciant, alii enunciant P. | B. | P. |
| II. | Littera D ab aliis enunciatur ut T. | D. | T. |
| III. | Si littera B occurat ante M, ab aliis mutatur in M. | BM. | MM. |
| IV. | Sic quoque D positum ante N, apud alios transit in N. | DN. | NN. |
| V. | Loco B, vel P alii usurpant V. | B. | V. |
| VI. | Frequenter permutatur F cum V. Ex combinatione harum duarum observationum patet, litteram F interdum commutari cum B, interdum cum P. | F. F. | V. B. P. |
| VII. | Leemius docet ab aliis enunciari per F, quod alii efferunt per K. | F. | K. |
| VIII. | Litteras G, & K promiscue adhiberi scitur. | G. | K. |
| IX. | Monet Author in quibusdam vocibus ab aliis Z, ab aliis S (Ungarorum SZ.) usurpari. | Z. | SZ. |
| X. | Etsi Leemianum ZHI communiter sonet, ut Ungarorum TS, tamen voces sic scriptas, alii enunciarunt per S, alii per SZ Ungarorum e. gr. Zhialme, alii enunciarunt Tsálme, alii Selme, alii Szemme. Quam autem affines sibi sint hæ elocutiones? Ungari noverunt. | ||
| XI. | Quibusdam vocibus (teste Leemio) ab aliis per aphæresim prætitur littera S, seu Ungarorum SZ. | ||
| XII. | Inter consonantes duas ab aliis vocalem interjici non est insolitum. | ||
| XIII. | Est quoque, teste iterum Leemio, Lapponibus usitata Syncope Figura. loco: Lokkujuvum dicendo, Lokkum. | ||
| XIV. | Ante litteram M alii collocant litteram L, quod etiam Ungaris usuvenit. | ||
| XV. | Observavi quoque Ungarorum F initio vocum ab Esthiis, Fennis, & Lapponibus in P conversum esse. | ||
Harum observationum aliquas adhibendo, etsi reipsa nihil aliud fecerim, quam quod vocem e dialecto una, in alteram traduxerim, vidi tamen eadem opera, in eum statum vocabula Lapponica Leemiana reponi, quem apud Ungaros hodiedum obtinent. Quid si illarum quoque permutationum habeatur ratio, quas inter dialectos Lapponum Sveciæ, & Fennonum observari supra ostendi? plurima certe vocabula, quæ nunc ab Ungaricis discrepare putantur, cum usdem conspirabunt.
[index] [dedicatio] [§.1] [§.2] [§.3] [§.4] [§.5] [§.6] [§.7] [§.8] [§.9] [§.10] [§.11] [§.12]