Redditus:

§. VI.
De diversitate Dialectorum in genere.
Præcedentis Tabulæ ductu, voces Lapponicæ a LEEMIO scriptæ, fere omnes ita ortographia Ungarica exscribi poterunt, ut ipsas Ungarus, & legere, & Lapponico plane sono eloqui possit. An autem earum quoque significationem illico assequetur? in multis assequetur omnino statim, at nequaquam in omnibus, eveniet autem istud ob diversitatem dialectorum, quam inter Ungaros, & Lappones intercedere aliquam nemo mirabitur, qui cogitat, gentes has XIII seculolorum spatio a se divisas, nullo convictus, aut sermonis commercio usas fuisse. Si Fennones diversam a Lapponibus dialectum habent, si ipsi Lappones diversas Sveciæ Provincias incolentes, variis dialectis utuntur, si eadem diversitas inter Lappones Finmarchiæ Montanos, atque Maritimos intercedit, aliquam inter Ungaros, & Lappones quoque intercedere prorsus necesse est. Solet autem diversitas dialecti, ita vocabula litterarum additione, transmutatione, omissione &c permutare, ut voces unius dialecti, ab altero, alterius tantum dielecti gnaro, vix intelligantur. Atque ut exemplis utar: quis unquam dicet:
idem significare, ac
? Aqua, nisi advertat, ab aliis litteras
permutari in tt dicique Aquam,
, ab aliis litteram r, mutati in n, dicique
, ab aliis denique omitti litteras tte, dicique
. Sic, nisi quis dialectorum gnarus sciat, vocem
, Mater, eandem esse, cum
, hanc vero, cum
, vocabula
, &
diversæ prorsus significationis esse censebit; constat a Danis litteram Germanicam
penitus eliminatam esse, ejusque loco t usurpari, dicique loco
, tempus,
: Sonum litterarum Germanicarum
nusquam apud Danos reperies, sed ejus loco
. Neque dicunt
, piscis, sed
. pf quoque Dani mutant in p, & ch, in g, loco
, Sagitta, dicendo
, & loco
, fuga,
. Vocalium præterea tanta permutatio est inter Danos, & Germanos, ut ad regulas revocari vix possit. Neque tamen hæc omnia eruditos unquam inducent, ut Danorum linguam a Germanorum Idiomate distinctam, & diversam esse pronuncient. Litterarum quidem constans permutatio, aut omissio, qualem tunc inter Danos, & Germanos existere ostendi, inter Ungaros, & Lappones locum non habet. Quotquot enim sonis, & elocutionidus utuntur Ungari, totidem plane, & iisdem utuntur & Lappones. Indubio argumento: minorem diversitatem inter dialectum Lapponicam, & Ungaricam, quam inter Germanorum, & Danorum loquelam intercedere. De cæteris autem litterarum transpositionibus inter Lappones, & Ungaros occurentibus, audeo dicere: Quod, si quis sciat secundum proprietates singularum dialectorum se regere, & quomodo litteræ unius organi facile inter se permutentur? & quæ illæ sint? & qua ratione in diversis dialectis ipsæ contingant? audeo dicere: nullam fere Ungaricam vocem reperiendam, quæ non inter Fennos, aut Lappones Sveciæ, aut certe inter Lappones Finmarchiæ itidem reperiatur. Quodsi tamen aliquæ repertæ non fuerint, erunt reipsa paucæ, & æque parum exinde diversitas Idiomatum probabitur, quam parum diversitas Idiomatis Germanorum, & Danorum ex vocibus, quæ in utraque natione distinctæ omnino deprehenduntur. Ne quis autem dicat, hanc perfectam dialectorum notitiam a me optari magis posse, quam sperari, is meminerit velim, nostro ævo, complures jam libros in gentium harum gratiam conscriptos prostare, Grammaticas præsertim, in quibus diversitas dialectorum, & in quo ipsa consistat? a peritis observatoribus succesive, & per partes in lucem publicam protrahitur, ut adeo recta harum observationum combinatione, recta de diversitate dialectorum notitia sine magno, & sumptuoso per has Regiones peregrinandi labore, obtineri possit. Cujus rei fidem ut Lectori faciam, juvat adducere observationes quorumdam in Lapponia Svecica factas, diversitatem dialectorum concernentes.
D. GANANDER quidem hæc habet: "Litteræ distinguuntur in Linguales: L. N. D. T. Palatinas, J. G. C. K. Dentales S. Z. R. Labiales, B. F. M. P. W. Addit: litteræ unius organi facile, Labiales autem frequentissime, interdum etiam Linguales, & Dentales inter se permutantur." Exemplis adductis hæc illustrat, quæ brevitatis causa prætereo.
D. FIELSTRÖM in sua Grammatica sic loquitur: "Differentia Dialectorum potissimum consistit I. In quarundam vocalium alternatione. II. In quarundam vocum differenti significatione. III. In quorundam casuum, & temporum terminatione. Dialectus australior mutat a borealis in i, vel etiam vocibus a vocali incipientibus præponit litteram i. Interdum una Dialectus voces vocali exprimit, quas altera enunciat diphtongo. Dativus singularis Numeri ab aliis in s, ab aliis in i terminatur. Accusativum alii per m, alii per b efferunt. Casui mediativo desinenti in syllabam in, a borealibus adjicitur littera a. Verborum prima Persona a plerisque terminatur in am, vel om, ab aliis in ob, ab aliis in off. Vocalem ultimam secundæ, & tertiæ Personæ indicativi Præsentis, dialectus australior in plerisque verbis absorbet, uti etiam vocalem ultimam Imperativi." Plura ejusmodi in Grammatica D. FIELSTRÖM videre est.
D. HÖGSTRÖM jam alias laudatus, pro sua, quam habebat, Dialectorum diversarum notitia, hæc adnotavit. "Si quis sciat litteras Bumaph inter se permutari, facile videbit voces: jackab, jackap, jackam, jackaf, & jackaw, idem reipsa esse. Item tintet, tiptet, tiftet. . gæb, gæw, gawa &c. Cum permutatione aliarum litterarum eodem modo se res habet. Loco dat: tat, Loco asse: assie. Loco Goim: Kolm dicitur. Neque præteriri debet specialis transpositio consonantium, quæ in quibusdam Dialectis reperitur. Sic voces, quas Australiores per tk efferunt, boreales per rk pronunciant. Unde botkanet, ratket, abro, dabredet, aliis dicitur; borganet, rarket, arwo, tarwetet. Pariter nihil insoliti est, ut una Dialectus copiam litterarum voci adjungat; Australes certe voci a vocali incipienti libenter præmittunt j. Sic Australium jæno, jenem, jelet, est Borealiorum æno, ænam, ælet. Et quemadmodum Australes vocibus litteras addunt, & ea propter a Borealibus non intelliguntur, ita Borealiores quoque litteras adjiciunt suis vocibus, neque solum in fine, aut initio ipsarum, sed etiam in medio. Deprehensum est, Ipsorum barbma, jæremak, ædno nihil aliud esse, quam cæterorum barma, jærmak, jæno." Plura adferri possent ex Grammatica Fennica Aboæ edita, item ex Esthica Halæ impressa, sed ista, ut fidem Lectori facerem, attulisse sufficiat. Quod autem ad diversitatem Dialectorum inter Finmarchiæ Lappones Montanos, & Maritimos intercedentem pertinet, peculiari §. pertractandum judicavi.
Præstolabitur fortasse Lector, ut aliquid etiam diversitate dialectorum in Ungaria loquar? at vero, cum Ungari quotidiano inter se commercio utantur, nulla talis in sermone ipsorum observatur diversitas, quæ diversa dialectus, ex merito, compellari possit; paucæ sunt voces, quas aliter Cis-Danubiani, aliter Trans-Danubiani enunciant, optime tamen se mutuo intelligunt, de cultioribus autem hic mihi sermo est. Idem de Ungaris Transylvaniam incolentibus, qui se Székelyios, seu Siculos appellant, esto Judicium. Hi enim præter aliquot voces sibi proprias, in elocutione quarundam vocalium duntaxat a cæteris Ungaris divertunt. Quorum autem enunciatio alteri præferenda sit? Grammatici non definient. Ajunt Siculi: apud ipsos linguæ Ungaricæ puritatem residere, sed idem contendunt Ungari, Jazyges præsertim, meditullium Regni incolentes. Quamquam Comitatus quoque Castri Ferrei in R. P. Francisco FALUDI e S. J. Verum Ungariæ Ciceronem dedit. (*) & ad hunc proxime accedere Cl. P. Joannem MOLNÁR, vel ipsi Transylvani fatentur, dum opus ejus pervolvunt, de Prodigiosis Veterum ædificiis, item, Historiam Ecclesiasticam Ungarice scriptam. Quemadmodum autem Siculorum Idioma ipsissimum esse dixi, quo reliqui Ungari in Ungaria utuntur, ita e contra Idioma Sclavonicum, toto coelo diversum esse ab Ungarico, extra omne est dubium. Neque demirari satis possum Historicorum quorundam, his in Borealibus partibus scribentium, manifestum errorem cum Gentem Sclavonicam, eandem cum Ungarica esse, Duce Olao RUDBACKIO Patre (Atalanticæ Tom. I. Cap. 3. §. 18.) affirmant. (**) Verum quidem est, magnam Ungariæ partem a Sclavica gente incoli, sermone tamen, si paucas voces excipias, quas ab invicem mutuati sunt, tam ab Ungaris differunt, quam qui maxime. Rectius itaque facerent, si linguam Sclavonicam, ex Illyrica prognatam scriberent, Ungaricam vero refferent ad veterrimum illud, & per amplissima terrarum spatia diffusum Idioma, quod scilicet hodiedum non solum apud Ungaros, Magyaros, & Székelyios floret, sed Lapponibus quoque, tum Danicis, tum Svecicis, tum Russicis, Finlandis item, & Carjeliis, atque Esthonibus in usu esse comperi; quin imo, quod per plerosque Tartariæ Populos, Syranos, Morduinos, Scheremissas, Permekios, Wotyackios, Wogulitzios, Ostiakios &c. in Asiam, ad ultimos usque Sinas, protendi in confesso est.
(*) Scripsit Idiomate Ungarico Officia Viri Aulici (Udvari Ember) item, officia Viri, & Mulieris Nobilis (Nemes Ember), (Nemes Asszony) sane eleganter.
(**) In eodem errore versatur HENSELIUS, dum linguam Ungaricam inter filias Sclavonicæ recenset, in sua Linguarum Harmonia Notimbergæ edita, quod ipsum pag. 425. cum KIRCHMAJERO tam imperite probat, ut nihil supra.
Etsi autem primam Idiomatis hujus Originem pervestigare, instituti mei minime sit, neque id ullus a me exigere videatur, gratum tamen me Lectori facturum arbitror, si a proposito meo tantisper discedens, ea in medium adduxero, quæ R. Pater HELL, pro Excellenti sua ingenii vi, & res ad invicem combinandi summa peritia, acriter non minus, quam subtiliter a se cogitata, nuper mihi per litteras communicavit. In ea ergo versatur opinione: Chinenses, aut aborigines esse omnium Asiaticorum Populorum, atque adeo & Ungarorum, aut saltem Idiomatis Asiatici, id est: Ungarici dialectum antiquissimam in dialecto Chinensium quærendam esse. Argumenta, quibus ad id credendum inducitur, sequentia habet; I. Pronunciatio, & sonus verborum Chinensium; eadem videtur esse, quæ in Idiomate Ungarico. II. Radices in Idiomate Ungarico perinde sunt omnes monosyllabæ, ut in Idiomate Chinensi. III. compositio vocum perinde sit per monosyllaba in utroque Idiomate. IV. Nationem, quam DEGUINESIUS votat Hunnicam, Chinis vicinam fuisse, nemo dubitat. V. denique: Idioma Tartaricum proxime convenit cum Chinensi, convenit item cum Turcico, & Turcicum cum Ungarico, ergo, & Chinense cum Ungarico. Huic argumentationi accessit itidem altera, & quam servatis Ipsius R. Patris HELL verbis, huc transcribere placet: "Curiosus (inquit) inquirendæ & significationis, & Originis vocis Lapponicæ same, vel sabme, aut samelets, quibus Lappones se ipsos appellant, (*) librum P. KIRCHERI de China illustrata, in quo mappa Regionum Sinis vicinarum habetur, evolvo, mappam inscriptio, lego itineraria nostrorum Missionariorum a KIRCHERO relata, atque dum ad paginam 65. venio, lego descriptionem deserti plani, & arenosi, Sinis ad Septentrionem siti, quod appellari dicit Lop, sive Lap, a Tartaris autem idem desertum vocari Samo, quod arenam, vel desertum arenosum interpretatur. Samo, autem, & Same admodum correspondentes voces mihi videbantur, quapropter ita mecum cogitabam: Lappones se se vocant Same (id est: e Patria Same ortos) Same autem Tartarice vocatur totum illud desertum a muris Chinensibus in Septentrionem ad mare usque glaciale extentum, videntur ergo Lappones primævam suam Patriam hinc ducere, cum se se dicant Samelets. jam vero, si ita vicini erant olim Lappones Sinensibus, videtur etiam congruum, eandem olim cum Sinensibus fuisse genteni, (imo vero complura alia habeo argumenta probantia, Lappones, & universim Fennos, ante occupatam Fenniam eundem fuisse Populum cum Sinensibus). Si eadem fuerunt gens, eandem Lappones oportuit habere linguam cum Sinensibus. Jam vero Lapponum Idioma demonstratum est, esse idem cum Ungarico, ergo & Ungaricum debebit convenire aliquomodo cum Sinico."
(*) Lappones se ipsos non Lappones, sed Same, vel Sabme, aut Samelets, compellant.
"His argumentationibus inductus (prosequitur idem R. Pater HELL) cupiebam inquirere, num & voces eædem nonnullæ forent Sinensibus communes cum Ungaricis, tametsi aliquantum permutatæ, attamen ejusdem significationis? Hæc inquisitio, fateor, multo difficilior evadit inquisitione nuper facta de convenientia Idiomatis Lapponici, & Ungarici, hæc enim inquisitio Idiomatis Sinensis cum Ungarico, eo modo mihi tractanda videtur, ut inquisitio Idiomatis antiquissimi Islandiæ (quod olim erat dialectus Norwegorum) cum Saxonico hodierno. Curiositatis itaque gratia, deficiente dictonario Chinensi, ex libro P. KIRCHERI supra memorato, qualecunque periculum congruentiæ Idiomatis Sinensis cum Ungarico feci. Refertur enim in hoc libro inscriptio quædam lapidi incisa dogmata Christianæ Religionis complectens, cujus singulæ voces latine redditæ sunt. Ex hac inscriptione voces quasdam rerum, omnibus hominibus communium, uti: Nox, dies, sol, via, vita, cor, Oriens, &c. cum vocibus Ungaricis contuli, & en quid invenerim! Nox Sinice dicitur
: Ungarice éj. Cor Sinice Syñ: Ungarice Szü, vel Sziv. Sol, dies, Sinice gè, Ungarice cælum sidereum dicitur ég, & sideralis: égj. Via, Sinice dicitur tu: Ungarice út. Vita Sinice sem, Ungarice Persona, szem-ély, quasis vitam vivens, ex szem, & élek. Oriens Sinice tum, Ungarice tám-adat, quasi Oriens dedit. Mare Sinice Hay, & navigium, Ham. Navis Ungarice Hajo. Hæc pauca ex inscriptione lapidali eruta, manifesto mihi sunt indicio quod, ex Dictionario aliquo Chinensi, quam plurimæ reperirentur voces affines Ungaricis; ex his tamen paucis observo I. Voces Sinensium nonnullas, si cancrino modo, seu retrograde legantur, cum Ungaricis prorsus convenire. Sic ye: (nox) retrograde est: éy ungaricum. Sol, sidus (ge) retrograde ég, idem cum Ungarico ég. Sic via, Sinice tu, retrograde ut, idem cum Ungarico út. Hæc litterarum translocatio retrograda nihil novi est etiam in aliis Idiomatibus. Observo II. Monosyllaba Sinensium, quæ meræ sunt radices, quærenda plerumque esse in vocibus compositis, & derivatis Ungarorum, eo, quod in hodierno Idiomate Ungarorum radices pleræque oblitteratæ sint. Exemplum esto in voce személy. Observo III. Monosyllaba Sinensium fere omnia desinere in vocalem brevem, vel longam, exceptis nonnullis, quibus distinctionis, aut Euphoniæ causa, adjunguntur finales litteræ: n, vel ng, aut m; litteræ vero caninæ r, aut nullus, aut rarissimus est apud Sinas usus, cujus loco adhibere videntur litteram l. quapropter in collatione vocum Ungaricarum cum vocibus Sinensium, si consonantes finales Sinensium supradictæ in quibusdam vocibus abjiciantur, exactius cum Ungaricis corespondere videntur, ita ex. gr. vox Sinica syn (cor) abjecto n, evadit Sy, exacte cum Ungarico szü congruens. Item cum Sinenses careant littera r, Ungari contra hac valde delectentur, substitutio litteræ l, pro r plurim vocum congruentiam fortassis exhibere poterit. Observo IV. Dialectum Chinensem esse fortassis primo primam totius Idiomatis Asiatici, hoc est: omnium dialectorum reliquarum, uti: Ungarorum, Lapponum, Finlandorum, Tartarorum, Turcarum, Persarum, &c. Ratio asserti mei est, quod dialectus Sinica sit omnium simplicissima, atque rudissima, carens flexione nominum per casus, & verborum per tempora, qui defectus certe summam sapit antiquitarem, primaque ideas mentis per voces significandi elementa indicat, id est: vera primordia, & incunabula linguæ humanæ."
Hactenus litteræ R. Patris HELL, quas eo etiam libentius hue apposui, ut jam nunc Lectores videant, quanto studio, & solertia res Patriæ suæ illustrare contendat Vir ille, coelestibus alioquin laboribus, & sexcentis aliis gravissimis occupationibus pene obrutus. Quanquam luculentius longe testimonium in eandem rem videbunt §. Ultimo, ubi, quid in vera, simulque perhonorifica, imo vero gloriosissima Ungarorum Origine inquirenda, detegendaque præstiterit? compendio referam. Unicum hic adhuc adjicio, opinionem nempe Ipsius, quod in Lexico aliquo Chinensi quam plurimæ reperirentur voces, affines Ungaricis, veritati plane esse consentaneam. Namque, & R. P. Ladislaus OROSZ, qui Lexicon Sinicum Idiomate Hispanico explicatum, pro suo, quo in bonas litteras semper ferebatur, animo, nuper admodum latinitate donavit, disserte profitetur, se in eo labore plurimas voces reperisse cum Ungaricis conspirantes, & ego de me idem affirmare possum. Dum enim Museum Sinicum BAYERI perlustrarem, & Lexica ipsius Sinica percurrerem, multa profecto vocabula inveni, Ungaricis prorsus affinia. Et quoniam ibidem reperi vocem Sinicam sem, non solum vitam significare, sed etiam idem denotare ac, generavit: in suspicionem adductus sum, vocem Isem in veteri Ungarico Manuscripto supra contentam, ex hac radice Sinica derivatam esse, & omnino progenitorem significare. Idque eo certius credo, quod jam olim Doctissimus SALMASIVS asseverare non dubitavit, linguam Sinicam cum Scythica congruere: quamquam enim BAYERUS in Præfatione dicat: se non videre, quomodo id SALMASIO in mentem venerit? mihi tamen inde videtur factum: quod SALMASIUS plus noverit linguam Scythicam, quam BAYERUS, viderat ergo ille, quod iste non vidit. Neque puto dici posse, vocum hujusmodi Ungaricarum cum Sinensibus congruentiam inde ortam, quod natio Asiatica Lapponum, Fennonum &c. olim vicina Sinensibus e mutuo commercio voces has Sinensium in suum Idioma, aut vero Sinenses e Lapponum, & Fennonum &c. Idiomate in suum transtulerint. Cum enim voces hæ sint rerum, omnibus hominibus communium, uti: Nox, dies, sol, cor, via, vita &c, sequeretur alterutram nationem ante commune commercium, vocalibus, has res designantibus, caruisse, quod est absurdum; aut voces ante commercium habitas, abolitas, & novas substitutas fuisse, quod est incredibile; aut denique casu, & fortuito utramque gentem convenisse in excogitandis nominibus rerum omnibus hominibus communium; quod, an fidem invenire poterit apud eos, qui & cæterarum omnium vocum sonum, & pronunciandi methodum eandem, usum monosyllabarum, & vocalium, itemque voces componendi rationem, utrique genti communem, & conspirantem noverunt? admodum dubito; quod autem dialectus Sininsium ab hodierna Ungarorum, in plurimis discrepet, nemo miratur, qui novit, dialectum Germanicam Saxonicam hodiernam, non minus ab antiqua Germanorum, id est: Islandica hodierna discrepare, atque hodierna Sinensium, ab Ungarica hodierna dissentit. Sed hæc in Expeditione litteraria R. P. HELL fusius pertractanda isthic comemorasse sufficiat. Ego relicto Sinarum Imperio, ad Lappones Finmarchiæ revertor.
[index] [dedicatio] [§.1] [§.2] [§.3] [§.4] [§.5] [§.6] [§.7] [§.8] [§.9] [§.10] [§.11] [§.12]