Redditus: English Hungarian German

§. V.
Reductio Ortographiæ Lapponicæ Leemianæ ad Ortographiam Ungarorum.

Cum convenientiam Idiomatis Ungarorum, & Lapponum in sequentibus probaturus sim, ex multitudine vocabulorum, quæ apud utramque gentem eadem prorsus sunt. Eadem autem vocabula, si diversa ortographia scribantur, diversa, & distincta esse appareant, necessitatem mihi impositam video, ortographiam Leemianam ad ortographiam Ungaris usitatam, reducendi. Hoc est: in scriptione vocum Lapponicarum, litteris Leemianis, litteras Ungaricas, idem sonantes, substituendi. Quod ut facere possem, præprimis sonum litterarum a LEEMIO adhibitarum perspectum mihi reddere debui. Quanam autem ratione id assequerer, quando D. LEEM plenumque litterarum sonos viva Instructoris voce condiscendos relinquit? ergo quoniam Instructore carebam, hanc viam ingressus sum. Voces complures Danicas, quæ in Nomenclatore certis Lapponicis respondent, excerpsi. Lapponibus dein per intervalla ad Insulam nostram venientibus, per interpretem proposui visurus; quid eas Lapponice significare dexerint? accidit plerumque, ut idem vocabulum, quod in Nomenclatore exstabat, enunciarent. Hæc prout a Lapponibus enunciabantur, Ortographia Ungarica diligenter exscripsi, atque cum vocibus Lapponicis, a LEEMIO in Nomenclatore scriptis, contuli, vidique protinus, quænam litteræ Ungaricæ Leemianis respondeant. Ita factis plurimis combinationibus Tabellam generalem mihi construxi, cujus ductu voces Lapponicas a LEEMIO scriptas, Ortographia Ungarica sine negotio exscriberem. Hæc quidem Wardoehusii. at postquam Hafniæ cum D. PORSANGER (uti §. IV. enarravi) convenire mihi datum est, plura utique Ortographiam Leemianam, & pronunciationem Lapponum concernentia observare licuit: quæ omnia, quia in Præfatione ad amplum Leemianum Lexicon, Ortographia Ungarica exscribendum, fuse, & accurate retuli, isthic non repeto; præcipue autem quia Observationes meas veteres, secundum quas sequentem Tabellam olim construxi, sat recte factas, & ad propositum hujus Opusculi plane sufficientes esse, manifeste comperi, en igitur illam!

TABULA I.
Observationes exhibens, quarum ductu voces Lapponicæ a Leemio scriptæ Ortographia Ungarica exscribuntur.
  Loco
litteræ
Scribi
debet
1.Ungari litteram A sono depressio enunciant, prout Dani AA. Unde loco Leemii AA scribitur ab Ungaro A.AA.A.
2.Litteram A si clare pronuncianda sit, Ungari notant accentu acuto Á. Leemius scribit sine accentu: A.A.A.
3.Cum Ungari, & Lappones litteram A sono depresso pronuncient, & ad O accedente, Leemius interdum scribit litteram O ubi Ungarus poneret:A.O.A.
4.Leemianum Æ, Ungarorum litteræ É æquivalere certum est.Æ.É.
5.Quoniam Ungari, litteram É pronunciant sono ad I accedente, Leemius interdum ponit I, ubi Ungarus scriberet É.I.E.
6.Leemianum OAA reipsa respondet Ungarorum OA, vel OO, seu Ó.OAA.Ó.
7.Ubi Leemius scribit UO, plerumque sufficit Ungarorum Ú, interdum ponendum est Ö.UO.Ú,Ö.
8.Leemianum NI (sequente vocali) certum est exprimi ab Ungaro, per NY.NI.NY.
9.Sic quoque loco Leemiani GI scribendum GY.GI.GY.
10.Leemius monet GN efferendum more Italico, cum aliqua liquescentia, Ungari scribunt NY.GN.NY.
11.Quia Leemius liquescentiam litterarum T, & L. Ungaris, & Lapponibus communem, non satis advertit, eam exprimere interdum negligit, interdum consonantes adjungit, quæ pronunciationem faciunt difficilem, & hoc indicium, liquescentiam Ungarorum latere. Interdum vero ZHI adhibet.ZHI.TY.
12.Littera Leemiana S, Ungaris scribitur SZ.S.SZ.
13.Litteræ SH, & ZH apud Leemium sonant uti apud Ungaros S.SH.S.
14.Litteræ ZHI initio vacabulorum occurrentes ab Ungaro mutari debent in TS.ZHI.TS.
15.Leemianum DZHI sonat, ut Ungarorum ZS.DZHI.ZS.
16.Leemianum Z, & TZHI Ungari exprimunt per TZ.Z.TZ.
17.Sonum, quem Ungari exprimunt per Z, non solum Danis, sed etiam Germanis insolitum, Lapponibus autem usitatum, a Leemio interdum per S, interdum per SS, semel etiam per SK expressum vidi. Unde in quibusdam casibus loco S, v. SS, v. SK scribendum mihi fuit Z.S,SS,SK.Z.

Has litterarum substitutiones fieri posse, quin sonus vocis mutetur, ex viva Lapponum voce didici. In vocabulis Lapponicis, quæ sequenti Elencho continentur, Ungarice excribendis, nunquam pluriribus, quam fortasse duabus hujus generis observationibus utor. Ea enim in quibus pluribus uti debuissem, sponte prætermisi: ne scilicet Lectori, qui de similitudine vocabuli Lapponici, & Ungarici judicio solum oculorum, non item aurium pronunciare debet, molestus essem.
 

[index] [dedicatio] [§.1] [§.2] [§.3] [§.4] [§.5] [§.6] [§.7] [§.8] [§.9] [§.10] [§.11] [§.12]