Redditus: English Hungarian German

§. IX.
Idioma Ungarorum, & Lapponum Idem esse probatur ex Declinatione Nominum, Comparatione Adjectivorum, Formatione Diminutivorum, & usu Numeralium.

Retuli vocabula bene multa, & multi idhuc plura referre potuissem, e quibus convenientia Idiomatis Ungarorum, & Lapponum luculenter sane ostenditur, non tamen hic mihi sistendum judicavi. Libet ultra progredi, & ipsas orationis partes Nomina, Pronomina, Verba ad Grammaticĉ trutinam revocare. Quodsi ostendero, has quoque orationis partes pari, aut fere pari ratione ab utraque Gente usurpari, nihil jam superesse video, quod ad plenam asserti mei Demonstrationem Lector exigere posset.

DE NOMINE


Tria consideranda veniunt: Genus, Numerus, casuum terminatio. Apud Ungaros Generis nulla est distinctio, neque ratione articuli, neque ratione terminationis. Nomina quĉ animantibus diversi sexus tribuuntur, distincta sunt, & diversitatem hanc per se demonstrant. Idem apud Lappones, & Fennones obtinere, communi Grammaticorum consensu traditur, neque male se explicant dicendo voces Lapponicas omnes, esse generis omnis. Numeri apud Ungare hodie sunt duo: Singularis nempe, & Pluralis. Prĉter hos, apud Lappones Finmarchiĉ Dualem insuper deprehendi, more scilicet omnibus fere Orientalibus linguis usitato. Ut verum fatear, hĉc me discrepantia solicitum reddidit. Verebar enim ne, si dicerem, Dualem Numerum longo non usu apud Ungaros exolevisse, ne inquam, assertum, nulli argumento innixum, minus credibile quibusdam videatur. Hac cura occupatus Grammaticam D. GANANDRI, in usus Lapponum Sveciĉ conscriptam, inspexi, & ecce! Pag. 12. hanc Notam reperi: Nota (inquit) Dualis solum in statu affixo occurrit. Grammaticam dein D. FIELSTRÖM itidem pro Lapponibus exaratam perlustrans adverti, quod de Nominibus agens ne mentionem quidem faciat Numeri Dualis. Pag. vero 52. signanter hĉc habet: Numerus Dualis verborum licet non ita in usu sit, illum tamen hic adducere voluimus ut, si quando occurrat ignotus plane non esset. Denique Grammatica Fennica Aboĉ edita, neque in Nominibus, neque in Pronominibus, neque in Verbis Numeri Dualis uspiam meminit; sic neque in Grammatica Esthica hic Numerus usquam comparet; quibus vitis tuto affirmare utique licet, Numerorum Dualem eo minus vigere, quo Gentes, hoc Idiomate utentes, longius a septentrione absunt: & quoniam in Fennia, atque Esthia jam deficit, in Ungaria requiri non debet. Terminatio casuum qualis sit apud Lappones Finmarchiĉ? ex Grammatica Leemiana adscribam. Notandum vero, a me Ablativum casum sponte prĉtermitti, cum alibi de eo locuturus sim.

Numer. Singularis.Numer. Pluralis.
Nominat.  Variat.Nominat.  in k.
Genit.ut Nominat.  Genit.in i.
Dativ.in i.Dativ.in di.
Accus.ut Nominat.Accus.in t.
Vocat.ut Nominat.Vocat.ut Nominat.

Si ita est, prout LEEMIUS esse dicit, queo apud Lappones Nominativus, Genitivus, Accusativus, & Vocativus Singularis Numeri regulariter tandem terminationem habeant, Linguam Lapponum jam in defectu esse suspicor. Si enim ex sensu duntaxat constructionis ĉstimare debeant, an nomen in Genitivo, vel Accusativo, vel Nominativo sit? Sermo non erit absimilis eorum loquelĉ, qui linguam v. g. Latinam nondum docti, voces singulas in Nominativo enunciant. Suspicionem confirmat D. LEEM pag. 14. Grammaticĉ dicens: Reperiri quĉdam Anomala, quĉ a prĉcedenti regula disrepant, adducitque tria exempla, in quibus Genitivus, & Accusativus, a Nominativo reipsa distincti sunt. Quid si hĉc potius, pro regula cĉterorum adhiberi deberent? Sed hĉc suspicio tantum est.

Priusquam Terminationem casuum, quĉ apud Ungaros obtinet, referam, juvat adscribere Terminationes, quibus utuntur Esthii, Fenni, & Lappones Sveciĉ. Patebit inde, quantum diversitati Dialectorum, hac quidem in parte tribui possit, & debeat, cum harum Gentium Linguas sola dialecto differre omnium Eruditorum constet testimonio, & ipsi, qui harum Gentium Grammaticas conscripere, Authores fateantur.

Dialectus Esthica.Fennica Aboensis.Lapponica Fielströmi.
Nom.Variat.Nom.Variat.Nom.Variat.
Gen.in a.Gen.in en. in.Gen.in n.
Dat.in ale. al.Dat.in lle.Dat.in s. i.
Acc.in t.Acc.in a. aa.Acc.in m. b.
Pluralis.Pluralis.Pluralis.
Nom.in id.Nom.in t.Nom.in h.
Gen.in itte.Gen.in ten.Gen.in i.
Dat.in le. aile.Dat.in lle.Dat.in id. it.
Acc.in aid. id.Acc.in a.Acc.in id. it.

D. FIELSTRÖM hĉc addit: "Dativus, & Accusativus singularis est duplicis terminationis, in s, & i, in m, & b, quod sit variantia Dialectorum. Dialectus enim Australis habet in Dativo, s, in Accusativo m. Borealior vero Dativum in i, Accusativum in b, quod etiam usitatius est ita, ut priorem terminationem in s, & m universa Lapponia ignoret, excepta Angermannica." Quoniam ex his patet Terminationem casuum Lapponum Finmarchiĉ cum cĉteris non consentire, imo ipsos Lappones Sveciĉ inter se differre; an putamus Lappones cum Ungaris conventuros? Conveniunt autem certe in formando Nominativo Plurali adĉquate cum Ungaris. Quemadmodum enim hi vocibus, in vocalem desinentibus, pro obtinendo Plurali adjiciunt litteram k. ita & Lappones faciunt; & quemadmodum Lappones vocibus desinentibus in consonantem adjungunt syllabam ak. vel rectius aak. ita Ungari adjungunt syllabam ok. quĉ ex observatione 3. Tabulĉ I. sono coincidunt. Si e voce Lapponica Rokkadusa. Ungarus faceret Pluralem, diceret, Rokkadusák, & dum vocem Zhioaarvos, seu Szarvos, (cornutus) in plurali enunciat, dicit Szarvasok, plane Lapponice, ut e Grammatica LEEMII pag. 1. & 6. videre est. Genitivus prĉterea Pluralis Numeri apud Lappones terminatur in i, apud Ungaros in é. quarum litterarum sonum eundem esse ex observatione 5. Tabulĉ iterum I. constat. Dativus, in i, Accusativus LEEMIO terminatur ut Nominativus. Apud Ungaros Dativus definit in nak, vel nek. & Accusativus in at, vel et, vel ot; neque pluralis a singulari distinguitur, nisi ratione incrementi: cum hĉ syllabĉ Nominativo plurali (una littera, vel syllaba, ut supra vidimus, aucto) adjungantur. Ex quibus Lector utique intelliget, Lappones Finmarchiĉ magis convenire cum Ungaris, quam cum Esthiis, Fennis, & vicinis Sveciĉ Lapponibus, quod certe exspectari vix poterat. Imo vero magis inter hos convenit, quam inter Germanos & Danos. Prĉterquam enim quod Dani articulum ,, in declinandis nominibus, quem Germani prĉponunt, semper postponant, ita cum prĉterea Nomini ipa conjugunt, ut a Germano intelligi vix possint. Dum enim Germanus Dicit: dominus. , Domini. Danus enunciat; , Dominus. , Domini. In plurali dicit Germanus: , Domini. , Dominorum. Danus vero: , Domini. , Dominorum. Manet ergo hac quoque parte verum, minorem dialecti differentiam Lappones inter, & Ungaros intercedere, quam inter Danos, atque Germanos.

DE NOMINIBUS ADJECTIVIS.


Duo in his consideranda veniunti, Comparatio per gradus, & ipsorum cum Substantivis constructio. Quotquot autem regulas D. LEEM pro formandis comparativis prĉscribit, omnes pro Ungaris scripsisse videri potest, aui ex Ungarorum Grammaticis desumpsisse. Certe prout apud Ungaros pro varia positivi gradus terminatione, comparativus exit, vel in syllabam abb, vel ebb, vel obb. semper autem in b, ita etiam apud Lappones e. g.

Ungarice.Lapponice.
Tiszta (purus) comp. Tisztább.Boaanda (dives) comp. Boaandáb.
Üres (vacuus) comp. Üressebb.Kuoras (vacuus) comp. Kuoraseb.
Egyigyö (simplex) comp. Egyigyöbb.  Uigio (simplex) comp. Uigiob.

Illud auem satis non assequor, quomodo evenerit, ut, licet Lappones cum Ungaris in formandis comparativis plane conveniant, in formandis tamen superlativis insigniter discrepent? Dum enim Ungari superlativum formamus comparativo gradui prĉfigendo particulam leg, v. g. Nagy, (magnus) Nagyobb, (major) leg nagyobb, (maximus) Lappones positivis suis subjungut particulam mus. Sic: Boaanda, (dives) Boandáb, (ditior) Boaandámus, (ditissimus). Prĉter hos autem superlativos Lappones in usu habent repetitionem ejusdem adjectivi Boaanda Boaanda, (dives dives). Quod apud Ungaros quoque, sed raro reperitur. Frequentius apud ipsos usuvenit expressio, & quĉ cum insigni emphasi conjuncta est, nempe: positivo, vel comparativo gradui adjungunt comparativum e. c. loco pulcherrimus dicendo: pulchro pulchrior (Szépnel Szebb) vel etiam pulchriore pulchrior szebbnél szebb, Quod ergo Lappones cum suis positivis, hoc Ungari cum comparativis tacere intelliguntur. Nisi forte hoc ipsum etiam a Lapponibus fiat.

Constructio Adjectivorum cum suis Substantivis mira plane, & fortassis etiam erronea videbitur illis, qui linguarum orientalium minus periti sunt. Namque, licet adjectiva Lapponica, si sine substantivis ponantur, hoc est: Substantivo occulte subintellecto, per casus, ac numeros non minus declinentur suam substantiva ipsa, tamen ti adjectivum juxta substantivum expresse positum compareat, nec in Numero, nec in casu cum ipso concordat; verum semper ponitur in Nominativo numeri singularis. Neque diceret Lappo: ego habeo bonos libros, sed: ego habeo bonus libros. Eadem autem Generalis regula a Grammaticis Ungaris prĉscribitur, & quotidiano usu ab Ungaris tam exacte observatur, ut si quis loco: Szép könyveket láttam, (vidi pulcher libros) diceret: Szépeket könyveket láttam, (vidi pulchros libros) ne pro Tyrone quidem Ungaricĉ linguĉ haberetur. Attamen, si substantivum occulte subintelligatur, ut, si quĉstio sit: Quales libros vidisti (mitsodás könyveket láttál?) adjectivum per quod respondetur, in Numero, & Casu cum substantivo concordari debet, dicendo Szépeket; (pulchros) non vero: Szép. (pulcher) Idem a Lapponibus diligenter prĉstatur.

DE DIMINUTIVIS.


Diminutivorum usus apud Lappones, teste LEEMIO, & GANANDRO est frequentissimus, in quibus nempe elegantiĉ partem maximam lingua Lapponica repositam habeat. Non solum autem a substantivis omnibus, atque adjectivis, sed etiam a comparativis, diminutiva formari docent iidem Grammatici. Quam frequentia apud Ungaros sine. & quam eleganter adhibeantur diminutiva? ipsi optime noverunt. MOLNÁR in sua Grammatica testatur. Vix vocem reperiri in lingua Ungarica, quĉ certis litteris diminui non posset. PERESZLÉNYIUS vero in sua Grammatica Tyrnaviĉ edita: Gratiosam vocat apud Ungaros Diminutionem tam substantivis, quam adjectivis communem. Fit autem a Lapponibus diminutivum, si voci addatur tzh, vel secundum dialectum Maritimorum sh. Ex supra dictis de ortographia, & viva Lapponum voce didici, sonum harum litterarum eundem esse, ac Ungarorum TS, vel S. Jam vero Ungari ipsissimos hos sonos adhibent ad formanda diminutiva. Et quia Ungari ex eadem voce plura diminutiva formare noverunt, (uti ex Leány, (puella) Leánka, Leántsa, Leánotska, (puellula) fit; ut apud Ungaros non solum diminutiva Lapponum Montanorum, & Maritimorum reperiantur, sed insuper & alia, quĉ licet in Grammatica Leemiana non extent, in usu tamen Lapponibus esse non dubito. Neque enim omnia arcana Idiomatis peregrini, & adeo ampli patefacere unius viri solertia potest.

DE NUMERALIBUS.


Semper pro magno argumento habuerunt critici, diversarum Gentium Idiomata congruere, si, Numeralia aliquantum convenire animadverterunt. Unde comparationem Idiomatum a comparatione Numeralium eos potissimum inchoasse, in libris ipsorum scriptis videre est. Et vero experientia docemur, viros plurium linguarum peritos, etsi negotia sua alieno Idiomate inoffense pertractent, si tamen numerandi, & computandi labor forte suboriatur, ad proprium, & nativum sermonem, ne advertentes quidem recurrere, & calculos lingua patria subducere. Quantum autem in Numeralibus Lappones cum Ungaris conveniant? ex subjecto Schemate Lectori judicandum relinguo.

Lapp. Finmarchiĉ.  Ungari.  Lapp. Sveciĉ.
1. Auft.Egy.Ackt.
2. Goust.Kettö.Queckt.
3. Golm.Három.Kolm.
4. Nielja.Négy.Nelje.
5. Vit.Ött.Vit.
6. Gut.Hat.Kot.
7. Zhieezhia.Hét.Giegie.
8. Kautze.Nyoltz.Kackze.
9. Autze.Kilentz.Atze.
10. Laagi.Tiz.Lacke.

Si in his habeatur ratio diversĉ ortographiĉ, & variĉ itidem pronunciationis, & quomodo pronunciatio unius facile in pronunciatio nem alterius permutari possit? videbitur Numerale 2. Lapponicum cum Ungarum 2. satis convenire. Item Numeralia 4. 5. 6. bene conspirare. Lapponicum van 8, cum Ungarorum 9. & Ungarorum 8, cum Lapponum 9. affinitatem habet. Ungarorum 10. Tiz a cĉterorum decem discrepat quidem, sed si advertamus a Fennis undecim dici: Yxi-Toizta, videbimus Ungarorum Tiz, convenire cum Toizta seu verius Toiz, terminatio enim ta Svecana potius est, quam Fennica.

Ad altiores numeros exprimendos nempe: 20, Lappones utunsur: Gouft laage, seu bis decem. Ad exprimendum 21, auft goaalmad Lokkai. Seu unum ad tertium decem. &c. Iste modus numeros majores tot vocabulorum combinatione exprimendi, satis probat, quod de Lapponibus scriptores memoriĉ prodiderunt, ipsos nempe non facile ultra decem numerare. Numerum vero Millesimum omnino ignorare. Si ipsis numerorum altiorum tam frequens foret usus, uti Ungaris est, credo equidem pridem jam brevitati studuissent, quemadmodum fecerunt Ungari, dum 20 exprimunt per Husz. 21 per Huszon-egy & 1000 per Ezer. Numerus enim 100 (Száz) cum Lapponico Zhioette, seu Szatte satis convenit, multo autem magis cum Fennonum Szád.

Non debeo prĉtermittere usum prorsus singularem horum Numeralium, in eo situm, quod quandocunque Numerale pluralitatem significans adjungitur substantivo, substantivum neque a Lapponibus neque ab Ungaris ponatur ad Pluralem, sed semper in Singulari maneat. Unde non recte diceret Lappo aut Ungarus, do tibi quatuor, libros, Adok néked négy könyveket. sed dicere debet, Adok néked négy könyvet, do tibi quatuor librum. qui modus etsi prima fronte exoticus appareat, rationi tamen valde consentaneus facile intelligitur.
 

[index] [dedicatio] [§.1] [§.2] [§.3] [§.4] [§.5] [§.6] [§.7] [§.8] [§.9] [§.10] [§.11] [§.12]