Redditus:

§. III.
Idioma Ungarorum, & Lapponum idem esse evincitur ex simili apud utramque gentem vocum enunciatione.
Quotidiana docemur experientia, gentium diversa Idiomata ipso enunciandi modo distingui, ut, si diversis linguis loquentes audias, etsi Idiomatum ignarus, facile taman judicare possis, aliud ab his, aliud ab illis, aliud a tertiis usurpari. Ita: si Hebræos, Græcos, Latinos, Germanos loquentes audiamus, diversitatem Idiomatum ipso aurium judicio statim compertam habebimus. Nempe: habent Idiomata fere singula, in usurpandis certis vocalibus, consonantibus, & syllabis peculiare aliquid, & ita sibi proprium, ut in aliis non item reperiatur. Ungarorum certe Idiomati enunciatio ita singularis competit, ut vel hac sola ab omnibus adjacentium Populorum linguis se distinctam abunde probet. Eaque causa esse poterit, cur, licet varia Idiomata extera in amplissimo Regno passim usupentur, puta: Hebraicum, Græcum, Latinum, Illyricum, Germanicum, cum multis aliis & ex his deductis linguis, nemini tamen, quod sciam, in mentem venerit, Ungaricæ linguæ convenientiam cum harum aliqua adstruxisse. (*) Imo vero amant plerique Ungari, linguam suam sine Matre genitam, & Virginem sine Filia compellare. Illud certum; singulari huic enunciationi adscribendum esse, quod nemo facile exterorum, etiam longissimo usu, Idioma hocce condiscere valeat ita, ut ubi sermocinari ceperit, non illico appareat, eum exterum esse; nisi forte aliquis a puero inter Ungaros educetur. Faciunt hoc multiplices vocales, quibus Ungari præ aliis nationibus utuntur, tum consonantes quædam liquescentes, quarum enunciatio, etsi mollissima, plerisque tamen exteris vix imitabilis apparet. Denique litteræ S, varius, & multiplex usus. Speciminis loco sit: Litteræ G, L, N, T. sequente y liquescunt, ut in vocibus: Gyöngyetském, (Gemmula mea) Mely, (Pectus) Nyájas, (Blandus) Atya, (Genitor) quarum pronunciatio non sine artificio addiscitur. Aliter deinde effertur: Só, (Sal) Szó, (Vox) Zsido, (Hebræus) aliter Ts, ut: Tsátsago, (Garrulus) aliter Tz, ut: Pitziny, (Parvus) in similium litterarum, & syllabarum concursu quantam difficultatem sentiant exteri? optime Ungari novimus. Quid autem de enunciatione Lapponibus usitata sentiat D. LEEM? audiamus. Postquam ergo fassus est, sonum Idiomatis Lapponici, ab omnibus sibi notis penitus distinctum, & diversum esse, Pagina 377. suæ Grammaticæ dicit: "Ne optimus quidem Magister capax est, ita Idioma Lapponicum exscribendi, ut ipsius litteræ omnimode, & tam exacte respondeant Lapponum enunciationi, ut lector exinde possit pronunciare voces Lapponicas recte, & prout a Lapponibus pronunciantur." Etsi autem hic Cl. Author aliquanto nimium dicat, apparet tamen, enunciationem Lapponicam esse debere prorsus singularem. Certe discipuli Nidrosienses miserandum in modum linguam suam torqueri querulantur, dum ad pronunciationem Lapponicam decentur accedere; genuinam enim omni ex parte qui assequeretur, vix ullus unquam erit. Interea, quamvis Lapponibus voces enunciandi modus singularis prorsus sit, mihi tamen ita familiaris accidit, ut, dum ipsos sermocinantes audirem, in Patria, inter Ungaros me versari crederem. Vocales Ungarorum omnes, consonantes itidem liquescentes, varios sonos litteræ S, & Z, eosdem prorsus, & æque frequenti numero apud Lappones existere comperi. Voces autem ipsorum, pronunciatu Norwegis difficillimas, tantam habui enunciandi difficultatem, quantam, Natus Lappo, hoc est: nullam. Quod ipsum advertentes Lappones sibi plane persuaserunt, me Idiomatis sui esse peritum, &, si opus foret, me cum ipsis sermocinari posse, famam sparserunt, quæ dein Hafniam usque penetravit. Reipsa autem hanc vocum Lapponicarum more Ungarorum enunciandi rationem, etsi voces omnes non intellexerimus, R. Pater HEEL pro certo, atque indubio argumento habebat Idioma Ungaricum cum Lapponico idem omnino esse debere. Ceterum disquisitionis hujus prima hæc erat occasio.
(*) Non moror eos, qui linguam Ungaricam ad Hebræam reducere conati sunt. dixisse surficiat: etiam in Svecia exstitisse complures, qui Idioma Lapponicum ex Hebraico derivare nitebantur, qua certitudine? quove cum fructu utrique laborent? penes Lectores esto judicium.
Dum Mauersundii, qui portus est ad Finmarchie limites, adverso vento detineremur, loci Mercatorem invisimus. Aderat quoque Venerandus D. DAASS Missionarius illius gentis, quæ ad oras vicini maris piscatu vivens Carelianam (Carjelianam) se appelat, & ex Carjelia olim huc advenisse traditur. Opportuna hac occasione dum R. P. HELL utitur, dum multa de Lapponibus quærit, dum varios de eorum Idiomate, moribus &c. cum Missionario sermones miscet, horum Carjeliorum quispiam fortuito cubile ingreditur, atque rogante R. Patre HELL a Missionario Orationem Dominicam recitare jubetur. Ecce autem præter voces aliquas, quas omnino intelleximus, reliquas enunciandi modus is erat, quem non nisi ex Ungarico ore sperare posses; Res hæc R. Patris HELL suspicionem, & conjecturam, jam ante, ut dixi, e SCHEFFERO, & BÜSCHINGIO conceptam, gentem nempe Finnicam, & Lapponicam cum Ungarica affinitatem habere, penitus confirmavit; atque ex illo jam tempore me ardentius incitare, hortari, rogare, atque urgere non cessavit, ut in propiorem convenientiam Idiomatis Ungarorum, & Lapponum ipso gravioribus occupato negotiis, inquirerem. At! quanam via disquisitionem aggrederet? nihil subsidii habebam ad manum, ptæter Grammaticam, & Nomenclatorem Lapponicum authore LEEMIO editum, utpote, quos libros Excellentissimus Consiliarius Intimus D. a STORM Christianiam transeuntibus magna humanitatis significatione, ne petentibus quidem obtulerat. Quod si Grammaticam hanc aperui, longam præceptorum seriem vidi quidem, sed Danico sermone, mihi ignoro conscriptam. Si Nomenclatorem inspexi, vocabula Lapponica meris fere vocabulis, & mirabiliter collocatis consonantibus, ita expressa inveni, ut, qua ratione legi, aut enunciari possent? nullo modo affequerer. Fateor, despondi animos, & ne nihil agerem, aliud egi. Sed R. P. HELL, qui disquisitionem hanc sibi maxime cordi esse, lummique a se fieri affirmabat, me non modo stimulare iterum, iterumque hortari, verum: ut ostenderet, quanti rem faceret? ipse horis sucissivis me accedere, Nomenclatorem inspiciere, voces exquirere, hasque e Lexico Danico interpretari, mihique sociam, in hoc labore manum præbere cepit: & si quando unam; alteramve vocem in Nomenclatore deprehendimus, quæ paucis mutatis Ungarica esse posset, in ejus significationem operose inquirebamus, visuri, an etiam significatione cum Ungaris conveniret? At inquisitio hæc, ut dixi, operosa erat nimium. Cum enim in Nomenclatore significatio vocabulorum Lapponicorum lingua Danica exprimatur, voces hæ Danicæ in Indice Nuclei latinitatis exquirendæ erant primum, tum ejusdem Indicis ductu in Nucleo latinitatis harum vocum significatio latina investiganda, ex qua demum concludere licuit, num vox Lapponica, quæ simul Ungarica videbatur, eandem in utraque gente significationem obtineret? labor hic per sese non amoenus, tædiosus insuper evasit ex eo, quod multæ voces Danicæ in Nomenclatore occurentes, in Nucleo expressæ non fuerint; tum, quod sæpe tota disquisitione peracta deprehenderimus vocem Lapponicam, prout aliquantulum variata est, ut Ungarica esse posset, non idem significare apud Ungaros. Novæ ergo litterarum substitutiones erant faciendæ, & tota disquisitio a capite repetanda, frustrato sæpe altero itidem labore. Quid mirum quod secundo desponderim animos? donec scilicet Lappones e Montibus, ad decem milliaria in continenti sitis, cum suis ad nos cervis Tarandis advenissent. Hic enim vero, ut voluntati R. Patris HELL (qui vel ex ipsa enunciandi ratione Idioma Ungarorum, & Lapponum idem esse, asseverare pergebat) facerem satis, Ipso præsente, & seriem inquirendarum vocum, rerum omnibus gentibus communium, puta: partium corporis, actionum humanarum, tempestatum coeli &c. &c. præscribente, diversos Lappones in cubile accersitos diversarum rerum vocabula per interpretem interrogavi. Statim autem, præterquam, quod in omnibus pronunciationem plane Ungaricam adverti, plurimas reperi ipsa etiam significatione cum Ungaricis conspirare, adeoque vere Ungaricas esse. Omnes ego ortographia Ungarica exscriptas chartæ diligenter commisi. Id quia sæpius factum, & quia diversarum dialectorum Lappones ad Insulam pervenire contigit, obtinui diversissimarum vocum Elenchum amplum sane, & suo tempore usui egregio futurum. Atque ita de convenientia Idiomatum neque ipse jam dubius, Disquisitionem totis viribus, quantum per necessarias occupationes licuit, agressus sum. Quæ mea in persequenda hac disquisitione resolutio, & alacritas, incredibile est, quanto gaudio, atque solatio R. Patrem HELL affecerit. Primo enim, ne mihi molestias facesseret Linguæ Danicæ ignorantia, qua significationes vocum Lapponicarum in Nomenclatore expressæ sunt, Nomenclatorem ipsum in latinum sermonem transferre cepi. Et vero D. KAURIING loci Pastore strenuam in interpretando operam navante, intra paucas hebdomadas Nomenclatorem totum latine a me conscriptum habui, unde vocum Lapponicarum cum Ungaricis collatio fuit longe facilior. Et quia noveram convenientiam Idiomatis diversarum gentium non satis demonstratam ex eo, quod Catalogus texatur vocabulorum utrique genti communium, nisi etiam ostendatur, in modo declinandi nomina, comparandi adjectiva, conjugandi verba, affixis, & suffixis utendi ratione &c. &c. utramque gentem convenire, Grammaticam LEEMII diligenter excutiendam suscepi. Eodem D. KAURIING interprete usus, præcepta Gramaticæ ad rem meam facientia adnotavi, &, si quid dubii, & incerti occurerat, qua ratione inquirendum, & corrigendum esset, in adversaria retuli. Quænam autem invenerim convenientiam Idiomatis Ungarorum, & Lapponum evidenter probantia? inferius referam, ubi prius de ortographia Leemiana, & Ungarica breviter observationes meas retulero.
[index] [dedicatio] [§.1] [§.2] [§.3] [§.4] [§.5] [§.6] [§.7] [§.8] [§.9] [§.10] [§.11] [§.12]