§. I.
Idioma Ungarorum, & Lapponum idem esse potest, quin loquentes se mutuo intelligant.rima multorum, dum de convenientia Idiomatis harum gentium mentionem fieri audiunt, quĉstio est: An Ungarus Lappones loquentes intelligat? longiores quippe veritatum demonstrationes pertĉsi, tribus, ut ajunt, verbis convinci volunt. Quibus si affirmando respondeam, in meam protinus sententiam abibunt, & gentis utriusque Idioma idem esse fatebuntur. Recte quidem istud, neque enim evidentius argumentum est ullum, diversarum gentium Idiomata congruere quam, si loquentes, se mutuo intelligant. At rem sane arduam, & difficilem, imo vero impossibilem hi Judices exposcunt; quamquam enim supponamus, utramque gentem Ungaram nempe, & Lapponicam unum, eundemque olim populum constituisse, eandem linguam, eademque dialectum locutas fuisse, tamen, cum jam inde ab anno Christi quadringentesimo, adeoque per XIII, & quod excurrit, secula ingenti terrarum tractu divisĉ sint, nulloque sermonis, aut convictus commercio usĉ, evidenter sequitur, ad hoc, ut Ungarus Lapponem loquentem hodie intelligat, alterutrum ex bis duobus accidere debuisse, nempe: Primo. Vel utraque gens, tam Lapponica, quam Ungara Idioma suum primĉvum ab omni notabili mutatione, & dialecti variatione per XIII omnino secula immune conservare debuit; vel: Secundo. Si lingua primĉva notabilem aliquam vicissitudinem, & mutationem inter Lappones passa est, eandem omnino mutationem perpeti debuisset apud Ungaros. Si enim Lappones primĉvam suam dialectum notabiliter mutarunt, non item Ungari, in aperto est ratio, cur se hodie loquentes non intelligant? multo autem magis, si, dum apud Lappones primĉva dialectus mutata est, eadem apud Ungaros quoque, sed alia ratione, diversoque modo permutata fuit. Primum ex duobus, nempe: quod utraque gens linguam suam primĉvam ab omni notabili mutatione per XIII secula immunem conservaverit, nemo eorum credet, quibus Linguarum consvetĉ vicissitudines perspectĉ sunt. Fit enim ipso temporum lapsu, ut vocum complurium pronunciatio varietur, aliarum litterĉ permutentur, transponantur, omittantur, quĉdam rariori usu sensim sine sensu oblitterentur, antiquentur, donec penitus oblivione deleantur, substitutis in earum locum aliis, crebro usu civitate donatis. Elegantiĉ prĉterea, brevitatisque studium magnas semper in linguis mutationes causare consuevit; ut adeo mirum non sit, ipsas post plura secula novam, & a prima multum distinctam formam accepisse. Hodiernus certe Germanus veterum libros vix, aut ne vix quidem intelliget; hodiernam Danicam a veteri multum differre; utriusque periti optime norunt. Nordmannorum veterum lingua adeo exolevit, ut ipsas Juris Publici Leges, e veteri in hodiernum sermonem transferri oportuerit. (*) Tantas vicissitudines si patiuntur linguĉ etiam florentes, & quarum perennitati fora publica, litterarum commercia, typographorum officinĉ, quin ipsĉ saxorum insriptiones patrocinantur, quantas quĉso mutationes oportuit linguam Lapponum perpeti, quĉ omnibus sese conservandi mediis destituta, sola traditione, & labili discentium memoria per XIII secula ad posteros transmittenda suit? Ego quidem plane persuasus sum, veterem Lapponum, & Ungarorum Linguam mutatam, atque variatam esse; quĉ quidem mutatio, si communi utriusque gentis consilio, & consensu facta fuisset, hoc est: si, quas mutationes fecere Lappones, easdem fecissent & Ungari, nihil obstaret, quo minus hodiernus Ungarus hodiernum Lapponem loquentem intelligeret, quemadmodum Dani hodie viventes se mutuo intelligunt. Sed hoc reipsa accidisse, cui in mentem venire potest? Mutationes, quas lingua Danica successu temporis perpessa est, ipso convictus commercio per totum Regnum propagatĉ innotuerunt, & usu receptĉ sunt ab universis; sed mutationes a Lapponibus in septentrione factas, quis Ungaros edocuit? quis Ungaros, ut easdem mutationes facerent, adegit? quando nullo convictus, nullo litterarum, nullo Juris commercio has gentes usas suisse constat. Ergo, dum Lappones primĉvum suum Idioma mutarunt, poterant mutare & Ungari suum, sed aliter, & diversa ratione mutasse credendi sunt, ut adeo minime mirum videri debeat, hodiernum Lapponem ab Ungaro non intelligi, quin potius maxime mirandum, & prĉter consuetam Linguarum vicissitudinem foret, si se mutuo hodieque intelligerent.
(*) Prĉstitum id est a D. PAUS Jurato Scriba () Finmarchiĉ. Viro variĉ litteraturĉ, Patriarum prĉsertim antiquitatum gnarissimo.
Eja autem videamus num id, quod dixi; veterem Ungarorum linguam mutatam, atque variatam esse, positivo quopiam argumento comprobari possit? potest autem certe ad evidentiam usque luculento, modo vetera Ungarorum manuscripta consulamus. Codex exeunte seculo XII, aut incunte XIII scriptus, & in Archivo V. Capituli Posoniensis asservatus locum Ungaricum in se complectitur, quem pauci Ungari Ungaricum esse dixerint. Eum a se exscriptum R. P. Georgius PRAY Annalium Hungariĉ Clarissimus Author mecum communicavit propterea, quia alteram hanc Demonstrationis meĉ editionem, quam multi vehementer sane exoptabant, munere quoque suo locupletatam voluit. Quod autem Eorum desideriis tantillo tardius satisfaciam, ignoscendum puto amori, & benevolentiĉ Germani mei Spectabilis D. Mathiĉ SAINOVICS de Kálocz, qui e tantis itineribus reducem in Castro suo Tordasiensi dies complures profusa humanitate non invitum morabatur. Inde vero Tyrnaviam redeuntis prima cura fuit Dissertationem Hafniĉ expressam alteris typis subjicere variis additamentis aliquantum auctiorem, qvĉque suis locis, uti Lector videbit, (*) inserui. Hic sermonem Ungaricum e veteri manuscripto desumptum subjungendum judicavi. Sic autem habet: (*) Videatur prĉcipue §. IV. & Ultimus"Latiatuc feleym Zumtuchel mic vogmuc. Ysa pur es chomuv vogmuc. Menyi milostben terumteve eleve miv isemucut adamut. Es odutta neki paradisumut hozoa. es mend paradisumben volov gimilcictul munda neki elnie: heon tilutoa wt ig fa gimilcetul gemundoa neki meret num eneyc. ysa ki nopun emdul oz gimilstwl, halalnec halalaal holz. Had lava choltat terumteve Istentul. gefeledeve. engede urdung intetvinec. es evec oz tiluvt gimilstwl. es oz gimilsben halalut evec. es oz gimilsnec wl keseruv vola vize: hug turchucat mige zocoztia vola. num heon muga nec. ge mend w foianec halalut evec. haraguvec Isten. es veteve wt ez muncas vilagbele. es levn halalnec es puculnec feze: es mend w nemenec. kic ozuk miv vogmuc. hug es tiv latiatuc szumtuchel. isa es num igy ember mulchotia ez vermut. Ysa mend ozchuz iarov vogmuc. Wimagguc uromc isten kegilmet ez lelic ert. hug iorgossun w neki. es kegiggen. es bulscassa mend w bunet. svimagguc szen achson mariat. es bovdug michael archangelt. es mend angeleut. hug vimaggonoc erette. es vimagguc szent peter urot. kinec odut hotolm ovdonia es ketnie. hug ovga mend w bunet. es vimagguc mend szentucut. hug legenec neki seged uromc scine eleut. hug Isten w vimadsagucmia bulsassa w bunet. es zoboducha wt urdung ildetuitul, es pucul kinzotviatwl. es vezesse wt paradisum migulmabeli. es oggun neki munhi uruzakbele utot es mend iovben rezet, es keassatuc uromchuz charmul." Ut autem hĉc vere Ungarica esse intelligantur, clavim subjicio a R. P. Francisco FALUDI e S. J. concinnatam, in qua pauculĉ solum voces occurrent, quĉ cum hodierna dialecto nostra minus facile conciliari posse videntur, en illam: "Láttyátok feleym (*) szemetekkel mik vagyunk? ysa (**) por, és hamú vagyunk. Mennyi malasztban teremté eleve (***) mi isemucut (****) Adámot , és oda atta néki paraditsomot hazójá, és mind paraditsomban valo gyümöltstül monda néki élnie. Heon (*****) tiltotta ötet egy fa gyümöltsétül, mondván néki miért nem ennék. Ysa ki napon észend az gyümöltstül halálnak halálával halsz. Hallotta parancsolatot teremtö Istentül, de elfelejté. engede ördög intésének, és evék az tiltott gyümöltstül, és az gyümöltsben halált evék. és az gyümöltsnek oly keserü vala vize, hogy torkokat meg szakasztya vala. nem heon magának de mind ö fiainak halált evék. Haraguvék Isten. és vetette ötet ez munkás világba belé, és lön halálnak, és pokolnak feze. (*) és mind ö nemének, kik azok mi vagyunk; hogy és ti láttyátok szemetekkel, Ysa, és nem egy ember mulattya ez vermet, és mind ahoz járók vagyunk. Imádgyuk Urunk Isten kegyelmét ez lélekért, hogy irgalmazzon ö néki, és kegyelmezzen, és botsátsa mind ö bünét. S' imádgyuk Szent Aszszony Máriát, és boldog Mihál Archangyalt, és minden angyalokat, hogy imádgyanak érette, és imádgyuk Szent Péter urat; kinek adott hatalom oldania, és kötnie, hogy oldgya mind ö bünét, és imádgyuk mind szenteket, hogy legyenek néki segedelem Urunk szine elöt, hogy Isten ö imádságok miatt, botsássa ö bünét, és szabaditsa ötet ördög üldözetitül, és pokol kinzattyátul, és vezesse ötet Paraditsom nyugolmába belé, és adgyon néki menyország belé utat, és minden joban részt. és kiáltsatok urunkhoz hármul." (*) Hujus vocis Feleym usus mihi erit sub finem §. VIII.
(**) Ysa videtur convenire cum Ungarico bizony (certe, indubitanter).
(***) Eleve alii interpretantur elévé, vel elein, seu initio: fors legi posset Élö seu Vivens pro: DEUS, ut sic constructio suum habeut Nominativum.
(****) Isemucut idem significare ac szülönköt seu: Patrem nostrum, progenitorem nostrum, certum est. Radicem vero hujus vocis, seu isem quĉrendam esse, in antiquissima Idiomatis Ungarici dialecte persvasus sunt quĉnam autem illa sit? dicetur §. VI.
(*****) Heon idem esse ac Ungarorum csak (autem) ex sensu intelligitur.
(*) Quidam legunt: Feje quasi capus, fons, erigo.In gratiam eorum, qui linguĉ Ungaricĉ imperiti nosse tamen cupiunt sensum, veteris hujus manuscripti, ego illud servata non tam sententiarum, quam vocabulorum significatione in Latinam sic transtuli. "Videtis fratres mei oculis vestris, quid simus? certe pulvis, & cinis sumus. in quanta gratia creavit DEUS nostrum Progenitorem Adamum! & dedit ei Paradisum pro habitaculo, & dicebat ipsi ex omni fructu Paradisi ut comederet. Tantum ab unius arboris fructu prohibuit eum, dicens ei: quare non comederet. certe qua die manducaveris, mortis morte morieris. audivit mandatum a Creatore DEO, sed oblitus est. cessit mali dĉmonis adhortationi, & manducavit e vetito fructu. & in fructu mortem manducavit. & fructus istius tam acerbus erat succus, ut gutura exasperaverit (laceraverit) non tantum sibi, sed omnibus filiis suis mortem manducavit. Irascebatur DEUS, & projecit ipsum in laboriosum hunc mundum intro, & factus est mortis; atque inferni origo. & omnibus suis posteris, qui ipsi nos sumus. prout & vos videtis oculis vestris. & certe ne unus homo potest evadere hanc foveam, & omnes ad ipsam ambulantes sumus. Oremus DEI clementiam pro hac anima, ut misereatur ejus, & gratiam faciat, & dimittat omnia peccata ipsius, & oremus Sanctam Dominam Mariam, & Beatum Michaelem Archangelum, & omnes angelos, ut intercedant pro eo, & oremus Dominum Sanctum Petrum, cui data est potestas solvendi, atque ligandi, ut solvas ejus peccata. Et oremus omnes Sanctos, ut sint ei adjutorio coram facie Domini nostri, ut DEUS propter eorum preces ignoscat ejus peccatum, & liberet eum a mali dĉmonis persecutionibus, & inferni cruciatibus, & deducat ipsum in requiem Paradisi intro, & det illi viam ad coelum intro, & partem in omni bono, & clamate ad Dominum ter." Ne quis autem arbitretur locum Ungaricum, quem supra e Manuscripto retuli, a quodam linguĉ Ungaricĉ imperito erronee conceptum, & litteris consignatum esse, meminisse Lectorem volo, sermonem hunc ex instituto Ecclesiĉ supra tumulos defunctorum haberi solitum, atque adeo authoritate, & usu publico comprobatum fuisse; ut scilicet fideles funeri adstantes ad pietatem, & preces pro defuncto dicendas animarentur; quod fieri nequivisset, nisi dialectus hĉc a pluribus recepta, imo a tota Communitate usurpata fuisset. Quĉ si ita sunt, aliam profecto dialectum veteribus Ungaris, aliam hodiernis esse, adeoque linquam veterum mutatam, & variatam fuisse in propatulo est. His prĉmissis, ut quorumdam quĉstioni respondeam, ingentue profiteor; me Lappones Finmarchiĉ loquentes non intellexisse. Sicut nec fuissem intellecturus Ungarum, si quem veteri illa, paulo ante a me citata dialecto loquentem audivissem. Quare rumur, qui Urbem Hafniensem pervagatus est, me Lappones intellexisse, & cum iisdem sermocinatum fuisse, a veritate erat alienus. Unde autem originem duxerit? erit inferius referendi occasio. Quod si interea quis ex meo responso inferre vellet: Ergo Idioma Lapponum ab Ungarico distinctum, & alienum est! Is mihi prĉcipitanter judicare videretur. quamquam enim evidens argumentum sit, diversarum gentium idem esse Idioma, si loquentes se mutuo intelligant, futile tamen, & nullum omnino argumentum est, si dicas: Diversĉ gentes se mutuo non intelligunt, ergo Idiomata ipsarum distincta, & aliena sunt: Asserti mei veritatem sequenti inductione ostendam. Germanus, Anglus, Hollandus, Danus sese loquentes non intelligunt, constat tamen omnium horum Linguas e Germanica ortas, Germanas plane esse. Latinam doctus, non intelligit Hispanum, Gallum, Italum, quis tamen arguet, horum linguas a Latina esse diversas, & prorsus alienas? Fatentur omnes Moschorum, Polonorum, Bohemorum Idioma reipsa esse Illyricum, licet Nationes hĉ se mutuo ĉgrius intelligant. Utque propius ad rem nostram accedamus; Lappo Finmarchiĉ Maritimus (*) non intelligit Montanum. (**) Lappones Finmarchiĉ non intelligunt Lappones Sueciĉ. Lappones, Sueciĉ diversas Provincias inco lentes, se mutuo non intelligunt; licebitne propterea inferre: Ergo Lappones Maritimi distinctum, & diversum Idioma habent a Lapponibus Montanis? Item: Ergo Lappones Finmarchiĉ distinctum, & alienum Idioma habent a Lapponibus Sveciĉ? Denique: Quotquot sunt in Svecia Lapponicĉ Provinciĉ, tot habentur distincta, & diversa Idiomata Lapponibus variis propriĉ? Profecto argumentatio hĉc tot diversa Idiomata inter consanguineas gentes constituens per se jam absona, refragatur quoque Auctoritati eorum, qui magno labore, & longo usu harum gentium linguas edocti, repererunt denique, eas unum, idemque Idioma esse, sed ob diversas tantummodo dialectos, vocesque enunciandi varietatem ab ignaris pro diversis, distinctisque Idiomatibus haberi. (*) Maritimi dicuntur, qui ad sinus maris habitantes piscatu vivunt.
(**) Montani in silvis, & montibus cum suis cervis Tarandis (nulla certa statione) vagantur.De Lapponibus quidem Finmarchiĉ testem habeo omni exeptione majorem Cl. D. LEEM Linguĉ Lapponiĉ Professorem Publicum Nidrosiĉ, olim quadriennio Missionarium, & Sexennio Altensis Communitatis in Finmarchia Pastorem. Postquam is X annorum usu Idioma hocce pertractavit, rem aggressus est omni laude dignissimam, primusque linguam Lapponum Finmarchiĉ ad regulas revocare, observationibus illustrare, & Grammaticam conscribere instituit, quĉ dein anno MDCCXLVIII. typis Hafniensibus excusa in multorum hodie manibus versatur. Adverterat optime Cl. hic Author Lappones Maritimos Finmarchiĉ non intelligi a Montanis, & vice versa: neque tamen hoc in diversitatem Idiomatis retulit, ut imperiti faciunt, verum ex diversitate duntaxat dialectorum oriri egnovit. Unde in Prĉfatione monet discipulos: ne animos desponderent, si, quod futurum prĉviderat, postquam ex hac Grammatica linguam condidicerunt, inter Lappones versari ceperint, si inquam, eos loquentes non intellexerint, causamque subjungit, id nempe eventurum ob diversitatem dialectorum, non solum inter Montanos, & Maritimos, sed etiam inter Montanos ipsos, & longe etiam magis inter Maritimos, ad diversos maris sinus sparsim habitantes intercedentem. Imo, ut discipulis suis aliqua parte consuleret a pag. 371 suĉ Germanicĉ ad pag. 388 de diversitate hac fusius differit, quibus in vocibus, casibus, temporibus communiter eveniat? e quarum litterarum omissione, transpositione, adjectione oriatur? qua denique ratione una dialectus in alteram, adhibito modico ratiocinio, & observationum combinatione, transmutari possit? demonstrat, aperte contendens, omnes hos Lappones uno, eodemque Idiomate uti, & solis dialectis variantibus discrimen omne adscribendum esse. Quĉ si ita sunt: luculenter patet inane esse illorum argumentum, qui ex eo, quod se loquentes hi Lappones non intelligant, inferre volunt: distinctis, & diversis Idiomatibus eosdem uti. Quid vero de Lapponibus in Svecia degentihus judicandum? constat, quod, qui diversas Sveciĉ Provincias incolunt, se mutuo non intelligant; censebimusne propterea, tot distinctis, & diversis Idiomatibus distinctam esse Lapponiam Svecicam, quot diversis Provinciis distincta est? Ita omnino censebimus, si cum Linguarum imperitis arguere libuerit. Interea multo aliter arguit D. HÖGSTRÖM in suo opusculo de Lapponia Svecica, Suecice primum edito, & dein in Germanicum sermonem translato, atque anno MDCCXLVIII Hafniĉ typis vulgato. Vir hic, & Missionarium, & Pastorem inter Lappones Suecicos multis annis dum ageret, insignem Idiomatis Lapponici pertiam affecutus, operis sui pag. 73 sic loquitur: "Quod in hoc Idiomate variĉ sint dialecti ubique notum est; quod autem re ipsa hĉ dialecti in unum denique Idioma excurrant; & quod sola interdum pronunciatio diversa in causa sit, ut unus Lappo alterum non intelligat, sĉpius, quam semel expertus sum. Non est quidem dubium, quod differentes dialecti sub diversis terminis eandem rem significatam, & interdum diversas res significatas eodem termino complectantur. Interim tamen etiam adverti, quod eas voces, de quibus interpres, & alii linguĉ periti Concionatores me securum reddiderunt, ipsas in hac, vel illa Lapponiĉ Provinciĉ non esse in usu, ex ipsorum dein Lapponum ore perceperim; licet iidem Lappones, dum ipsos prius de tali voce perconctarer, responderint: se non intelligere. Hac ratione deceptum suisse SCHEFFERUM constat: qui voces: Wara, Jocki, Seibig, Nisu. solum in Pitensi Provincia usitatas dicit, earumque loco a Tornensibus usurpari: Taerdar, Wirte, Owre, Kab. Cum tamen omnes hĉ voces omnibus communes sint, & sola significatione aliquantum differant, sic: Taerdar omnibus significant Regionem Montanam, Wara autem, Montem. Nisu significat apud omnes Fĉminam, Kab vero Uxorem, &c. &c." Idem Author pag. 74 hĉc habet: "Quod si quis sciat, secundum proprietates singularum dialectorum se dirigere, sciatque quomodo in aliis linguis litterĉ unius Organi facile inter se permutentur? & quĉ illĉ sint? & qua ratione permutationes hĉ in diversis dialectis contingant? fiet, ut re rite expensa, paucĉ voces in una dialecto reperiantur, quĉ non, vel variata pronunciatione, & construendi methodo, vel ratione radicis, etiam in reliquis dialectis reperirentur." Pagina 77 ita prosequitur: "De cĉtero ego quidem reperi, quod, licet sint variĉ dialecti in Lapponia, diversitas tamen non sit tanta, quanta est inter dialectos Suecanas. Accidit enim mihi, qui Idioma Suecicum bene calleo, ut Colonias deprehenderim Suecorum, quorum sermo adeo difficilis mihi erat intellectu, ut initio Lapponice cum ipsis loqui cogerer, cum tamen non ita multo post agnoverim, linguam ipsorum esse vere, & pure Suecicam, sed aliquantum confractam. Inde arguo: Lapponem unius dialecti facile, & cito alterius Lapponis dialectum affecuturum, licet principio ipsi mimine intelligibis videatur; quodque SCHEFFERUS de Finnis, & Lapponibus dicit; Nempe: quamquam fieri possit, ut qui omnes linguĉ Finnicĉ perspectas habeat dialectos, etiam in ipsis inveniat, hĉc licet usu vulgari discrepantia, in fronte convenire. Id ego inter Lapponum dialectos omnino reperi adeo, ut semper minorem, & minorem differentiam inter eas invenerim, quo majorem linguĉ notitiam adeptus sum; & quod nemo plus contra diversitatem dialectorum, & ipsas conciliandi difficultatem queratur, quam illi, qui Idioma hoc omnium minime intellexerunt." Pagina 78 ita denique concludit: "Quia in variis libris Lapponice editis, prĉter diversam ortogrphiam non invenio tantum discrimen, quantum est in Svecicis scriptis, quĉ secundum diversas dialectos, in diversis Provinciis usitatas, prodiverunt, nullus dubito, futurum aliquando, ut in tota Lapponia, una eademque dialectus usurpari, & intelligi possit, ĉque secure, ac unica Biblia per totam Sveciam usurpantur. Quantumcunque aliqui seu ex ignorantia, seu prĉcipitantia objicere contendant." Quid ad hĉc dicturi sint, qui diversa inter Lappones Svecicos Idiomata eo solum ex capite adstruere volunt, cum sese Lappones diversarum Provinciarum non intelligant? equidem non video... Dicent forte: Dubium adhuc superesse, an non ad minus Idioma Lapponum Finmarchiĉ, ab Idiomate Lapponum Sueciĉ distinctum, & diversum sit? cujus quidem dubii dissolvendi rationem optimam arbitror, si Grammatica D. LEEM in usus Lapponum Finmarchiĉ conscripta, cum Grammaticis conferatur, quĉ pro Lapponibus Svecicis confectĉ sunt. Harum habemus duas, alteram D. FIELSTRÖM anno MDCCXXXVIII Stokholmiĉ edidit, alteram ibidem D. GANANDER anno MDCCXLIII. Quod si ex harum collatione patureit, prĉcipua doctrinĉ capita convenire, & prĉter variam ortographiam, atque dialectorum varietatem, nullum singulare discrimen comparere; pronunciandum erit: Idioma a Lapponibus Finmarchiĉ usitatum idem esse, cum Idiomate Lapponum in Svecia degentium. Neque tamen a me labor iste suscipi debet, cum pridem antea D. LEEM eo defunctus sit, uti in Prĉfatione sua ad Grammaticam dilucide enarrat, seque reperisse testatur: prĉter varietatem dialectorum nihil discriminis inter Idioma Lapponum Finmarchiĉ, & Sveciĉ intercedere. Atque ex his demonstratum puto, diversarum gentium Idioma idem esse posse, licet loquentes se mutuo non Intelligant. Hoc est: Idioma Ungarorum, & Lapponum idem esse posse, licet ego Lappones loquentes non intellexerim. Adeoqne Enthymema hoc; Ungarus Lapponem loquentem non intelligit, ergo diversa habent Idiomata: falsum esse, & nullius ponderis argumentum.
Go to: [index] [dedicatio] [§.1] [§.2] [§.3] [§.4] [§.5] [§.6] [§.7] [§.8] [§.9] [§.10] [§.11] [§.12]