E X C E L L E N T I S S I M O
DOMINO COMITI
O T T O N I DE T H O T T
D O M I N O
IN GAVNOE STRANGAARD ET LINDESVOLD.
ORDINIS ELEPHANTINI
E Q U I T I A U R A T O.
CONSILII SANCTIORIS
C O N S I L I A R I O I N T I M O.
CANCELLARIĘ DANICE
S U P R E M O C A N C E L L A R I O.
IN COLLEGIO
DE CURSU EVANGELII PROMOVENDO
P R Ę S I D I.
ECCLESIARUM PER UTRUMQUE REGNUM
I N S P E C T O R I G E N E R A L I.
ACADEMIE HAFNIENSIS
P A T R O N O.
REGIĘ SCIENTIARUM SOCIETATIS
DANICĘ
P R Ę S I D I.JOANNIS SAJNOVICS. S. J.
UNGARI TORDASIENSIS
E COMITATU ALBA - REGALENSI
REGIĘ SCIENTIARUM SOCIETATIS HAFNIENSIS,
ET NIDROSIENSIS SOCII
DEMONSTRATIO.
IDIOMA
UNGARORUMET
LAPPONUM
IDEM ESSE.REGIĘ SCIENTIARUM SOCIETATI DANICĘ
PRĘLECTA, ET TYPIS EXCUSA HAFNIĘANNO MDCCLXX.
RECUSA
TYRNAVIĘ,
TYPIS COLLEGII ACADEMICI SOCIETATIS JESU.Ideo minus Messala nitidus?
Quia quosdam totos libellos
Non de verbis modo singulis,
Sed etiam de litteris dedit?
Non obstant hędiscipline
Per illas euntibus,
Sed circa illas hęrentibus!Quint. Instit. Lib. I. Cap. 7.
EXCELLENTISSIME
DOMINEPRĘSES!
Non potuit Demonstrationi huic meę quidquam evenire honorificum magis, quam quod Lucem Publicam TUA potissimum VOLUNTATE subeunti, EXCELLENTISSIMUM NOMEN TUUM pręfigi indulgeas. MAGNA nempe MENS TUA, gravissimis licet Regnorum Negotiis nunquam non occupata, ad grammaticales quoque operas benigne respicere dignatur; Si pręsertim ipsas cum aliquo Bonarum Artium Incremento conjunctas videat. Et talem esse meam hanc opellam, quia TUUM est JUDICIUM, profiteri non vereor. Crescet per illam Idiomatis Lapponici cultus, quem TIBI cordi fuisse multis jam Argumentis comprobasti, & porro comprobabis, cum AUCTORITATE TUA Lingua Lapponum CERTAM, & STABILEM ORTOGRAPHIAM obtentura est, cujus quidem defectum Eruditi usque huc sine remedii spe querulabantur. Eo autem facto, non solum Lapponiam Univerrsam Immortaliter TIBI obstrictam habebis, sed magnam ab exteris quoque Regnis inibis Gratiam; Ungaria pręsertim TE Idiomatis sui, in extremo septentrione vigentis, STATOREM prędicabit, & TIBI Lingua vetustissimę CONSERVATORI Vitam, Salutem, Prosperitatemque omnigenam advovebit. Tanta ego Vota jam nunc pręvenio
EXCELLENTISSIMI
NOMINIS TUIDevotimus cultor
Joannes Sajnovics.AD REGIAM SCIENTIARUM
SOCIETATEM.
Mirabitur fortassis Regia Scientiarum SOCIETAS, sibi a me, qui Disciplinas cęteroquin Mathematicas, & studia pręsertim Astronomica profiteor, Dissertationem pręsentari opera grammaticali conscriptam. At si rem penitius pervestigare dignabitur, intelliget: a nemine alio majori jure, atque a me, hujus generis disquisitionem sibi fuisse exspectandam. Linguę enim Ungarorum, & Lapponum convenientiam, nisi aut natus Lappo inter Ungaros, aut Ungarus inter Lappones inquirat, definitam nunquam habebimus. Quidquid ea de re aliarum Gentium Viri, etiam Doctissimi, in medium attulerint, pręter conjecturę probabilitatem, nullum certitudinis gradum obtinebit unquam! Atque inde factum existimo: ut, licet jam olim Cl. Rudbeckius Filius, & post illum multi alii, linguam Fennonum, & Lapponum cum Ungarorum Idiomate convenire luculenter scripserint, ea tamen res parum valde, aut omnino nihil Eruditorum animos adverterit. Horum certe non pauci mihi, e Finmarchia reduci, & idem asseveranti, fidem abnegarunt penitus; alii vero rem, quasi tot seculis ignoratam, novę Inventionis laude decorare non dubitarunt. Nempe, licet Authores Illi similitudinem inter Gentium harum Linguas intercedere dixerint aliquam, neque tamen quanta illa sit? definire, neque assertum suum certis argumentis comprobare poterant, cum pauci eorum Linguam Fennonum, & Lapponum nossent, Ungaricam vero omnino nullus. Ast ego, quem in Ungaria ab Ungaris Progenitoribus nasci, atque educari contigit, quique sermone Patrio publica compluribus annis munia pertractavi, pulcherrimam insuper opportunitatem, in linguam Lapponum inquirendi nactus sum, quando Potentissimus Danię, & Norwegię REX CHRISTIANUS VII. Virum longe Celeberrimum R. P. Maximilianum HELL e S. J. Patria itidem Ungarum, Universitatis Vindobonensis Astronomum Cęsareo - Regium, observandi Transitus Veneris infra discum solis causa, Vienna Wardoehusium evocavit. Ipse enim me, eadem benevolentia, qua olim jam biennio integro Viennę in Astronomicis sibi ad manu esse voluit, Expeditionis quoque hujus ad Arctos delegit comitem, & laborum suorum, ac potissimum (disquisitionis Idiomatis Lapponici causa suscipiendorum) futurum socium, secum in Finmarchiam detulit. Hic enimvero inter Lappones versari licuit Ungaris, hic conjecturam, quam R. P. HELL de convenientia Idiomatis Ungarici cum Lapponoco, pridem antea e Lapponia SCHEFFERI, & Geographia BÜSCHINGII mente pręconceperat, mihique per iter sępius commemoraverat, periclitari, hic elocutionem Lapponum, cum Ungarorum loquela conferre, vocabula utriusque Gentis combinare, &, quod pręcipuum est, nomina, ac verba construendi modum, affixis, & suffixis utendi rationem inter se comparare. Quibus omnibus ita me spero demonstraturum, IDEM ESSE IDIOMA UNGARORUM, & LAPPONUM, ut de hoc nemo Eruditorum, qui mea hęc legerit, porro dubitaturus sit. Quod autem operam meam in Disquisitione hac recte collocaverim, dubitare vix possum, si cogitem: de Illius Gentis agi Idiomate, quę communi Historicorum consensu amplissima hęc Borealia Regna prima olim insedit, ingentesque terrarum tractus dominatione sua complectebatur. Quę hodie quoque ab extremo Europę, qua occasum, & septentrionem respicit angulo, per Finmarchiam, Lapponiam, Fenniam, Tartariam, in Asiam usque, non interrupta serie, protenditur. Et quamquam inter Populos, quos Lappones nuncupamus, idem istud Idioma per plura secula quasi in obscuro delituerit, omnisque culturę defectu jamjam interiisse credi poterat; meliorem tamen sortem in Fennia, Svecię Provincia, experiebatur, longe autem optimam in Florentissimo Ungarię Regno; Ubi jam inde ab ATILĘ, & S. STEPHANI Primi Regis temporibus firmata, & stabilita, per tot secula egregie exculta, seu ubertate vocabulorum, seu concinna brevitate, seu intimos animi sensus explicandi dexteritate, nulli Orientalium, aut Occidentalium Linguarum inferior, multis autem certe superior evasit. Quę quidem ea de causa dicta volui, ut iis animos adderem, quibus a Clementissimo Danię REGE, Ejusque Excelso MINISTERIO demandata est linguam Lapponum Finmachię excolendi Cura. Neve sibi rem esse putent, cum Idiomate quopiam vago, intractabili, & nescio unde? consarcinato; Sed plane sibi persuadeant, Idioma Lapponum quemadmodum Vetustate, ita subtilissimis Regulis, & pulcherrimis Elocutionibus, quin ipsa Suavitate Sermonis, si recte tractetur, plurimis aliis anteire, dignamque profecto, quę non tantum ab interitu vindicetur, sed & magis, magisque, qua licet, excolatur. Etsi autem noverim Lappones Finmarchię, cum Lapponibus Svecię, & Russię, omnes vero hos cum Fennis in Idiomate conspirare; & certis pręterea argumentis, a R. Patre HELL in Expeditione Litteraria in Publicum proferendis, compertum hebeam, Fennos, pręsertim Carelios (rectius Carjelios) e Carelia, sive Carjelia Fennię Provincia, sic nuncupatos, ad Dialectum Ungarorum proximius accedere, mihi tamen in pręsenti Dissertatione de Lapponibus solum Finmarchie, atque Ungaris sermo erit, tum ne opus in molem excrescat, tum quia, si Lappones hos ab Ungaris maxime remotos, cum iisdem tamen in Idiomate convenire ostendero, sponte quasi fluat, Lappones quoque Svecię, Russię, & Fennones cum Ungaris conspirare. Quis vero inde usus in rem Litterariam, pręsertim Historicam enascatur? ita luce & palam est, ut a me hic exponi non oporteat. Illud solum itaque Illustrissimam Regiam Scientiarum SOCIETATEM oratam volo, ut munus litterarium hocce meum, tanquam magnę observantię meę testimonium, benevole dignetur habere acceptum.
[index] [dedicatio] [§.1] [§.2] [§.3] [§.4] [§.5] [§.6] [§.7] [§.8] [§.9] [§.10] [§.11] [§.12]